# Observationes anatomicae. Paris 122

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 122. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/122

Est etiam planta quaedam apud Dioscoridem libro 4. κοτυλήδῶν, appellata à figura κότυλης, quam possidet, vt doctissimè explicat Marcellus Virgilius in comm. illius Dioscoridiani capitis. Huius plantae veram effigiem (vnde etiam addiscere possis, quae sit κοτυληδόνον reliquarum figura) videre poteris expressum in diuinis illis commentariis, quae doctissimus Petrus Andreas Matthiolus philosophus ac medicus Senensis celeberrimus, patriae, atque etiam totius Italiae decus & ornamentum, non solùm ad explicandum Dioscoridem, sed ad illustrandam cun ctam plantarum ac metallorum ne dicam animalium quoque historiam, doctissimè ac elegantissimè conscripsit. Cùm igitur omnia, quae legimus apud probatos auctores κοτυληδόνος appellatione insignita ob similitudinem κοτύλης, quam gestant eo nomine sint appellata meritò colligere possum, si propriè loqui volumus, quod κατυληδόνος istae in vtero erunt corpora, quae necessariò acetabuli figura constabunt, simulque etiam colligemus veram tantùm esse sententiam atque opinionem Aristotelis, qui cum semper fuerit grauissimus auctor, verè etiam atque propriè, vt scriptoris grauitatem tueretur, de his corporibus loquutus est sub nomine κοτυληδόνος, quod quidem non obser uarunt alij: vt incipiam à Praxagora & Galeno, qui impropriè & immeritò vocarunt κοτυληδόνας capillamenta venarum, cùm in his non adsit vlla huius nominis occasio.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
