Latin
123
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 123-2
Unproofread scanNot analysed yet
Multoque adhuc minus obseruarunt illi, qui mammillares geminos processus vel carunculas, à quibus sugendi normam disceret, em bryo acetabula appellunt. Quoniam non reperiuntur, neque si adessent illas sugere posset, vt demon strat aduersus istos Aristoteles in 2. de Gen. Anim. cap. 5. Praeterea si etiam reperiantur nullam cùm habeant figuram cotulae, non sunt cotyledones appellandae. Quemadmodum neque carnes illae aut plures sint aut vna tantùm zonę vel cinguli, aut pla centae figura constans, quibus vasa stabiliuntur, &quasi ad vterum picantur vlla ratione κοσυληδονες pos sunt dici, meritoque huius sententiae auctores à Ga leno castigati sunt. De Sorano verò, qui figmentum acetabula esse dixerit, nihil addam, neque in ipsum inuehar, cùm certo sciam ipsum loquutum fuisse de vtero humano, in quo non reperiuntur. Acetabula igitur ea sint, de quibus locutus est Aristoteles, quae re vera non inueniuntur in matrice humana, neque in canina, vt docet anatome, sed solùm quae solùm in cornutis animalibus, aut illis tantùm, recenset Aristo. neque etiam veritate ipsa rem hanc indicante perpetua adsunt in his brutis, sed tantùm dum embryo in vtero continetur, quod ego saepissimè in bubalis, vacis, ac ouibus vidi, plurimisque aliis etiam ostendi. Loco autem ipsorum acetabulorum in vacuo vtero prominent tubercula aliquot satis insignia, quae in enixis vacis, atque etiam in illis, quae nondum taurum admisere, neque conceperunt apertissimè conspiciuntur. Hoc ita constituto quid dicendum est de Hippocrate, qui dum de humano vtero loquitur, acetabulorum meminit: Mihi parcant manes tanti viri, qui numen artis medicae fuit, dicam ego, quòd falsa oratione vera testatus est. Nam si quis dubitarit (mea sententia) crudos aut fri gidos humores, vel mucos ipsos in vtero contentos, esse causam abortus, re vera in medio lumine cecutiret: quòd praeterea humores hi in cotyledonibus contineantur falsum est, quia hi non adsunt. In oculis autem vasorum contineri possent hi humores, abortum tamen ideò minimè facient. Quoniam inibi retentus mucus obstructionem pariet, ob quam foetus alimento destitutus necessariò abortu peribit: non autem quia disrumpantur ligamenta, pondus ferrè minimè possint. Necessarium enim mea sententia est, vt mucus iste illi adiungatur parti, cuius munus est colligere vasa vmbilici cum vtero ac foetum suspendere, si lacerationis istius causa esse debet, haec autem caro placentae est, quae si imbuatur muco ita laxa fit, vt facilimè dirumpatur, neque embryonem amplius suspendere possit. Hac itaque ratione patebit Hippo, impropriè locutum fuisse sub nomine acetabuli de hac carne, quae quoniam in brutis cornigeris in acetabulis continetur, neque proprium nomen habet, ab ipso breuitatis aphoristicae leges seruante, vt lungas circumlocutiones vitaret, κοπιληδόνος, vel acetabuli voce est explicata, &continentis nomine contentum ipsum per συνεκδογὴν est appellarum.