# Observationes anatomicae. Paris 124-2

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/124-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/124-2

Quod si illi, qui κοτυληδονα; carnes has interpretabantur, tantùm vt Hippo. mentem explicarent id dixerunt non sunt reprehendendi: Sin autem absolutè κοτυληδόνας carnes has esse dixere, nulla sunt digni excusatione. Quod autem Hippocr. intellexerit carnes istas nomine acetabulorum patet, qua in Aphoris. ipsis assignat munus sustinendi foetus, atque ait ipla lacerari, quòd dici non potest, neque de osculis vasorum vteri, neque de continentibus cauis, etiam si adessent. Nam vasa vteri non habent hoc munus vt sustineant foetum, ideo de illis non loquitur: cauitares verò si adessent, quamuis faciant ad sustinendum foetum, tamen ipsae nunquam disrumpuntur aut lacerantur: quare de tomento hoc carnoso intelligendum est, quòd figurata oratione sit explicatum, neque mirari debemus si Hippocra. non valde in hominum anatome exercitatus per aliusionem ad illa, quae in brutis nouit, de rebus, quae ad hominem pertinent, aliquando locutus. Iam ad foetum reuertamur, in quo illud tertium erit, in quo ab aliis discrepto, quod geminae tantùm sunt membranae, Digited by Google membranae, quibus ipse inuoluitur, quamuis antiqui & recentiores tres esse dixerint, illasque etiam numerarint, quae in aliquot brutis, vt in oue, ac similibus reperiuntur, geminae quippe quae ambiunt totum foetum, & tertia, quae secundo in loco est, continentque lotium, διαντοιδὴς vocata à graecis. Nam in illis animalibus, quorum vterus habet acetabula, venae vmbilici sunt dispersae per totum chorium, nullaque est ipsius pars: in qua non sit aliqua vena & arteria, hacque ratione chorion in his brutis inseruire minimè potuit ad continendum lotium. Quoniam vt opinor, vasa diu haerentia ipsi lotio refrigerata nimis fuissent, ac praeterea cùm continuo arteriae dilatentur, semperque aliquid dilatatae attrahant à circunfusis corporibus humidis, si haesissent lotio procul omni dubiò inde aliquid serosi humoris aut vaporis attraxissent. Ideò natura cùm in his totum chorion sit refertum vasis addidit (vt opinor) quendam saccum ac nouam membranam, qua lotium contineatur ne corporavasorum ac praecipuè arteriarum tangat. At in hominibus, in quibus χωρίον totum non est plenum vasis, sed tan tùm in illa parte, qua placentae haeres, totaque reliqua membrana, aut nulla, aut quàm minima vasa pro sui nutritione habet, natura coacta minimè fuit formare nouam lagenam pro lotio, sed ipsum transfundit inter χωρίον atque ἀμνεῖὸν, non quidem in regione vbi sunt vasa dispersa per χωρίον, quoniam ibi quantum scilicet durat placenta ita connatae sunt istae membranae inter se, vt seiungi difficilè possint, (seiunctae tamen aliquando reperiuntur.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
