# Observationes anatomicae. Paris 127.1-4

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 127.1 to 127.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/127.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/127.1

Nam si conniueant, neque fulgines, neque vapores calidi, neque etiam pulmonum, aut thoracis excrementa (vti aliquando fit) excerni poterunt. Quoniam istae cartilagines appositae sunt ipsi arteriae adhunc vsum, ne cadentibus pulmonibus constringatur, non autem vt arteriae materia sint, quoniam vera tunica ipsius membranosa est, talisque etiam requirebatur, vt aer facilius per ipsam egredi & ingredi posset. Nam si ex cartilagine constaret, facilis transitus non daretur per ita durum ac solidum corpus, quale est cartilagineum. Igitur arteria ex membrana facta est, cartilagines autem sunt appositae veluti fulcimenta ad dictum vsum. Haec in thoracis visceribus obseruaui, quae illis adiunges à me de vena sine pari, deque oesophago supra explicatis. Ab aspera arteria ascendamus ad fauces, in quibus anatomici mentionem luculentam glandularum illarum, quae παείσμα dicuntur fecere: verùm de tunica neruosa, qua vestiuntur nil dixerunt, quod proprium harum est, non autem commune cum reliquis glandulis. Aliud etiam praetermiserunt, quod maximi est momenti, tunicam scilicet dictarum glandularum perforatam esse variis in locis foraminibus satis amplis, quae si aliquando moderatè intumeant glandulae imponere nostris medicis solent (quod aliquando notaui) ita vt vlcera esse credant, partemque ipsam, ceu vlcerata esset, curant: cùm tamen re vera vlcera non adsint, desidenteque glandularum tumore secundum naturam penitus se habeant. Quoniam foramina ea, vt dixi, naturalia sunt. Quare chyrurgos tibi familiares admoneto, ne in istos crassos errores incidant. In iisdem faucibus praetermissum est, quòd palatum, quod conspecitur non totum osseum est, sed huius dimidia fermè pars posterior in fauces desinens à latere ad latus tensa glandulosa constat carne, quae satis crassa est, quamuis in inferiori superficie à palati membrana supra verò à narium tunica vestiatur. Ab hac glandosa palati parte media ferè dependet aliud glandosum, non autem cerneum corpus, quod γαργαρεῦια vocant graeci, nostri gurgulionem laxa quadam ac mollissima pellicula vestitum.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
