Latin
128
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 128
Unproofread scanNot analysed yet
Quae foramina habent meatus, qui sunt caruncula ἐγκανθίδος vel ἐπικανθίδος dicta vniuntur in quendam communem sinum in narium cauitatem desinentem per canalem proprium in osse squamoso, quod internum angulum occupat insculptum. Per hos meatus maior lachrymarum pars, vt ego in fletibus mulierum obseruaui ad oculos emanat, ipsorumque sinus aliquando exulceratur, fitque collecta sanie species illa vlceris, quae fistula lachrymalis dicta est. Haec sanies, si dum collecta est exprimatur sinus, ita manifestè excernitur per meatus dictos in internum oculorum angulum, vt nihil manifestius conspici possit. Meatus isti, lachrymalia vocantur à recentioribus chyrurgis, atque semper a me eodem nomine appellabuntur. In oculorum cauitate, maior anatomicorum pars, nullam ponit glandulam: quidam sunt qui duas addunt, sed neutri placent.