# Observationes anatomicae. Paris 129.1-4

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 129.1 to 129.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/129.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/129.1

Quoniam vna tantùm manifesta ac perpetua, & satis insignis à me re peritur in parte superiore oculi propè angulum exteriorem, praeter hanc verò nulla alia adest, quae perpetuò appareat, ita vt momenti alicuius esse videatur. At in reliquorum brutorum oculo, quae nictari videntur, & praecipuè in bouino reperitur quędam alia glandula callosa, ac durior in interno angulo collocata, quae ob lachrymas ibi (vt reor) minimè posita est, sed ratione illius membranae qua nictant. Nam in dictis animalibus membrana quaedam latitat interno in angulo vngui similis, quę cum cartilaginis, vel corneae tunicae naturam sapiat, renuissima tamen est. Haec mouetur motu voluntario ad angulum extremum, & oculum apertis etiam palpebris, operit. De hac Aristo. in secundo de Histo. Anim. cap. 12. locutus est, vti superius dixi, quae circa radicem habet membranam quandam validissimè dictae glandulae caliosae haerentem, ad hunc praecipuè vsum (credo) vt dum trahitur cutis ad oppositum angulum, tendatur glandosum istud corpus veluti cornu ipsius arcus, statimque remissa cute recurrat, atque ipsam in proprium angulum retrahat. Ducitur autem haec membrana ad oppositum angulum duplici corda, altera quidem superius, altera verò inferius sub adnata membrana latente, quae à musculo quodam oritur in exteriori angulo collocato, qui musculus à me pro parte illius, qui totum oculum ad exteriora trahit, recensetur. Sed vt ad rem redeam, praeter dictam glandulam in parte oculi superiore propè angulum extremum collocatam, in humano oculo nullam aliam reperio, quae sensu facilè, ac perpetuò percipi possit, dignave cognitione habeatur, cui postea in brutis adiungitur illa durior de qua dixi. In oculorum tunicis parum ab aliis dissentio, atque iis praecipuè, quae non valde magni momenti sunt, quorum primum est membrana κερατοιδῆς à graecis dicta. Quoniam non possum ego mihi persuadere ipsam esse durioris partem, quae à dura cerebri meninge oritur, cùm non solùm substantia, sed & crassitie ac figura videam differre. Quoniam haec cornea per se sola quasi sphericam aliam cauitatem constituens extollitur extra superficiem durae, & veluti nouum tuberculum efficit, quod in viuentibus hominibus facilè apparet, ita vt non ob oculum vniuersum, sed ob humorem albugineum tantùm facta videatur.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
