# Observationes anatomicae. Paris 133

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 133. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/133

Ab hoc autem sinu vnius lateris oritur meatus, qui in alterius lateris sinum pertingit, ita vt his nexibus obseruatis, ac vasorum complicationibus, cum Hippocrate dicere possimus ξύῤῥοια μία ξύμπροια ξυμπαθέα παντα. Cùm itaque quatuor sint hi sinus in vno latere, si addantur totidem in opposito, octo erunt omnes, quibus postea adiungatur nonus, qui sub sagittali vsque ad frontem peruenit, tertioque in loco à Vesalio descriptus est. Addatur quoque & decimus, qui quartus aliorum est, quique inter cerebrum & cerebellum recta ad glandulam in extremo tertio ventriculo cerebri contentam, atque peni similimam fertur. Ab omnibus istis duplicationibus venae oriuntur, quae ad plexus χρσειδεῖς formandos transmittuntur, ac distribuuntur per substantiam ipsius cerebri, quaeve neruos cerebri, ac medullae spinalis committantur, ac tandem, quae ad varias partes extra caluariam alendas distribuuntur. In tenui meninge ita se strenuè gesserunt reliqui anatomici, vt nihil ego, quod ab illis non sit proditum, inuenire potuerim, veluti etiam in cerebro ipso, in quo vtinam aliquando videre licuisset motum contractionis, ac dilatationis, quem primus ipsi cerebro adscripsit Galenus, & nostrorum temporum anatomici aliquot approbarunt. Quoniam ratio mihi contrarium penitus dictat, neque argumenta illa, quae afferuntur à Galeno in libro de instrumento odoratus, & in lib. de vtili. respirationis, & in duodecimo de vsu partium, tanti sunt mo menti (parcat mihi magistri, cui omnia debeo auctoritas) vt vnquam persuadere potuerint motum adesse in hoc viscere, cui motui obstet tota ipsius substantia, quodque pulsans sensu ipso (quod magis est) nunquam assequi potuerim, neque in viuorum brutorum anatome, neque in maximis capitis vulneribus, neque vlla alia euidenti, quam sensum subministraret ratione, quamuis summum studium, ac diligentiam hac in re adhibuerim. Adesse audacter non negarem, sed aut ob ipsius paruitatem, aut aliam ob causam me nunquam hoc assequi potuisse affirmo. Ad calcem iam perueni, mi doctissime pater, enumerationis eorum, quae ego nullo dictante, nec labore leui in anatome deprehendi, atque vtinam ita vera sint, vti mihi sunt visa, tibique ita satisfaciant, vt ego in scribendo, dum voluntati tuae obtempero (alioquin minimè) mihimet ipsi fatisfeci. Atque vtinam neminem ex iis, ad quorum manus libellus hic peruenerit nostra (quod summopere exopto) offendat oratio, cùm in ipso nihil à me scriptum sit, quod alios anatomicos laedere valeat, si iusti aequive rei ipsius aestimatores esse velint: Omnes enim, qui adhuc viuunt amo ac colo, & illorum quoque, qui mortui sunt, manibus optimè precor, nullius illorum gloriae, aut laudibus inuidens, cùm tam vastus sit optimae existimationis campus, vt inde vnusquisque maxima ornamenta sibi colligere possit sine detrimento alienae glorię.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
