# Observationes anatomicae. Paris 15

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, ANATOMIC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/15

ad cardinatam commissuram retuli: cum tamen re vera, si velimus vnicam oßis cum osse coniunctionem, & non geminas simul obseruare, nihil cum cardine similitudinis habeant. διάρθρωσιν vocat Galenus commissuram, quae habet ἔναργν, κίνησι: Cuius auctoritati tantum tribuo, vt hoc verum esse credendum iudicem. Neque id, quod dicturus sum, velim, quanuis aduersum hanc sententiam feratur, quod audaciae, aut peruicaciae potius, quam indicandae veritatis desiderio adscribas. Nam ego adduci non possum, vocem hanc ratione ipsius motus, fuisse huic generi articuli impositam. Rationem autem audi, Nρυροι frequenter apud Hippocra tem, Galeno etiam teste, alterum tantum atque rotundum cohaerentium inter se oßium significat. Aliquando non rotundum, sed illud, quod cauum est, atque rotundum excipit: raro vtrunque simul vel integram commissuram notat. Ab hac voce ἀρρωσις deducta est, coniunctionem, atque commissuram ipsorum αθρω significans, quae coniunctio si arcte & sine vinculo medio fiat, συνάρθρωσις Vocanda est. Quoniam vox illa σὸν oßiu ipsorum maximam firmißimamque, quae suomet corpore fiat, iuncturam significat. Quod si laxior sit ista articulatio, neque ossa suomet corpore coniungantur, sed ad hanc conseruandam ligamentum, vel medium quoddam necessario addatur, tunc διαθρωσις mea sententia est vocanda. Nam cum ἀρθρωσις vt dicebam, significet per se coniunctionem oßium addita praepositione διὰ, opus est, quod talis significatio augeatur, vel imminuatur, vel in contrarium mutetur, aut motus aliusue rei modus exprimatur, aut (quod rarißimum est) eadem penitus significatio maneat. Ve rum quanuis διὰ, in mixtione sensum imminuat, vt apud Hippo. 3. de fract.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
