# Observationes anatomicae. Paris 16.1-4

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 16.1 to 16.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/16.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/16.1

tex 51 in voce διακινήματος & in verbo διακινεῖται apud eundem lib. 2. de artic. tex. 12. que significant motum imminutum, vt Galenus ipse lib. 4. de artic comment. ex 44. testatur. In hac tamen voce non est dicendum διὸ, diminuere: ita vt διάθρωσις paruum articulum significet. Deinde quanuis ἔμφασιν, atque intentionem, aut modum perfectiorem significet, vt apud Hip. 2. de fract. tex. 68. in verbo διατείνον, tamen in hac voce διαθρώσεως, vti opinor, id non facit, cum haec nec perfectior, nec etiam solidior species sit articuli, quàm illa, quae contrà diuisa συναῤ θρώσις appellatur. Quod autem nihil arat, nihilque hac voce αἱ θρώσις significatum immutet, haud cre diderim. Quid igitur dicendum, cum aliquid agat in hac compositione, neque significatum corrumpat, neque eundem imminuat, augeatue? Non ob id ego dixerim motum manifestum, aut non manifestum adiunctum exprimere, sed potius in hanc veniam sententiam, quod in hac voce eandem vim seruet, quàm quasi propriam extra compositionem habet. Nam vox ista quandam veluti μεσιτειαν notat, quod etiam in aliquot aliis vocibus compositis facit, vt apud Hippocratem in 2. de fract. text. 37. in voce διαφόσεως apparet, dum loquitur de appendice superiori ipsius tibiae. Nam per διαφων intelligit partem quandam osseam processus modo prominentem in ipsa appendice, quae inter capita media femoris inferiora inseritur. Haec eadem vox etiam apud Galenum in 5. de administ anato. explicat lineam quandam neruosam, quae mediae inseritur, ac distinguit inter musculos abdominis rectos, & sextum illorum, qui thoracem mouent. Quamobrem διάθρωσις etiam erit coniunctio ossium per medium aliquod compacta, & laxior quam sit ipsa σινα θρωσις. Quod etiam hac ratione confirmare possum. Nam in 3. de artic. commen. tex. 37. inquit προσορθρῶσαι, quod est quasi per commissuram appensum esse, idem significare, quod διηραρῶσα. prae terea Hippo. 2. de artic. tex. B. διηρθρῶσθαι & ἀπηρθρῶσαι pro eodem posuit, quod etiam in commento Galenus testatur. Vnde ex his colligere possumus fictis vocibus à πάρθρωσιν, προσαῤ θρωσιν & διάῤθρωσιν eandem colligationem, in qua os ab osse dependeat exprimere. Et si dependet cum non alteri sua substan tia affigatur: opus est aliquod medium ligamentum reperiri quo id fiat. Sicque διονθρωσις erit commißura. per μεσιτειαν, vt dicam mediationem alicuius facta.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
