# Observationes anatomicae. Paris 19.5-6

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 19.5 to 19.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/19.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/19.5

Cùm tamen in omnibus fermè, qui nondum sextum vitae mensem attigêre, viderim occipitij os in extremo appice superiori quandam diuisionem continere, quae ad sagittalem desinit. Verùm nunquam hanc ad medullae foramen pertingentem inspicere potui. Hocque illud vnum est, quod aut me, aut alios anatomicos (quod magis arridet) decepit. Quare hoc ita constituto ab errore minimè vindicari possunt, qui asserunt os, quod à lambdoide sutura describitur, ex quinque, aut septem aliquando ossibus constare. Saepenumero etiam miratus sum, quomodo fieri potuerit, vt proportio illa suturarum, ac prominentiarum capitis, tradita à magno Hippocrate, ita probata sit ab omnibus anatomicis, quorum ego notitiam aliquam habere potui. Quod omnes vno ore asserant. Quoties anterior capitis prominentia perit, perit & coronalis sutura. Dum perit posterior prominentia, perit quoque lambdoidis sutura. Cùm autem vtraque protuberantia deletur, ambae etiam delentur suturae, atque harum loco vna reperitur, quae medium caput per longum, & altera, quae mec iij Ste dibzy G Google dium per transuersum secat, inuicemque se secantes χρασαν faciunt, quem nostri decussationem appeldant. Quae opinio quantum à vero declinet, omnes qui vti ego sec in hac re laborare voluerint, apertè cognoscere poterunt.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
