Latin
ANATOMIC
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 20
Unproofread scanNot analysed yet
Nam primùm Ferrariae, tùm Florentiae, ac praeterea vbicunque locorum mihi licuit, ingentes ossium aceruos, ac strues maximas euoluere, hac potissimum de causa, plurimas caluarias, que penitus rotundae essent vidi cum omnibus suturis. Vidi infinitas propemodum sine hac vel illa prominentia, in quibus tamen non deerat haec vel illa sutura. Vidi in aliquibus obliteratam coronalem, &tamen prominebat frons. Vidi obliteratam lambe doidem, &nihilo secius prominebat occipitium, Vidi etiam capita sine vlla penitus sutura, nullae que deerant prominentiae. Gloriari non possum me vnquàm vidisse decussationem illam in caluaria, neque hominem alloquutus sum, qui ipsam viderit. Praeterea vt ingenuè sententiam meam tibi aperiam, nun quam obseruaui aliquam suturam obliteratam, ac ex toto deletam, nisi in caluariis senum, si rectè senum caluarias cognoscere potui, assumpto veritatis argumento, à crassitie ossis, ac duritie, atque ab ipsius caluariae amplitudine. Cùm igitur ob vetustatem tantùm ipsius animantis haereant suturae, quod symptoma procul omni dubio non accidit in prominentiis capitis, non video hanc necessariam esse consequentiam: Occiput non prominet, ergo vacat sutura: vel vice versa: De est haec sutura, ergo &prominenria. Meque summoperè confirmat in hac sententia, quod videam in regione temporum, in qua tantum abest, vt adsint prominentiae, quod ibi maxime caluariae omnes sunt depressae, adesse suturas manifestissimas, &satis peruias. Neque datur locus obiectioni, quòd suturae hae non sint, neque suturarum nomine ab antiquis, praecipuè ab Hippocrate donatae fuerint, quod in 9 de vsu part. notauit Galenus. Quoniam potissimum suturarum vsum habent, cum ligamentum &vasa, quibus περικράνιον, &dura membrana cerebri iunguntur, admittant: atque ab Hippocrate (si liber de locis in hominibus Hippocraticus est) suturae vocantur. Quamobrem enixè à te peto, atque ab omnibus aliis doctis viris, vt quid de hoc dogmate statuendum sit, quaerant, ac publicis in monumentis librorum collocent. In quinque ipsius capitis propriis suturis consentio cum aliis anatomicis. In sexta autem ab aliquibus proposita dissentio. Primò, quia illa futura non est, sed potius harmonia quaedam, etsi hoc quidem leue sit. Secundò, quia cùm os illud ad cribri imaginem formatum non tantùm capiti, aut cauitati caluariae inseruiat, sed etiam narium amplitudini, ea sui parte qua spongiam exprimit, &spongiosum ob id ab Hippo. est vocatum, ac simul cauitati vtrique oculis continendis destinatae famuletur, ea parte, quam diuinus Vesalius opinatus est, esse os distinctum, ac pro tertio malarum recensuit, cùm tamen re vera istius cribri ossis communis sit pars. Nam cùm mul tiplex sit, cribrosa parte ipsi capiti, spongiosa narium cauitati, plana verò ac lata oculorum sedi inseruit.