# Observationes anatomicae. Paris 21.1-4

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 21.1 to 21.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/21.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/21.1

Quamobrem si sutura diuidens os πολύμορεον vocatum à reliquis ossibus, non inter proprias capitis, sed inter communes suturas connumeratur, pariter haec pro sexta propria non est censenda: cum os vel rectius partem ossis describat, quod capiti & maxillae commune est. Si quis autem istius ossis veram imaginem cognoscere voluerit, non ipsum perpendat in adultis tantùm, in quibus cùm difficile à reliquis auellatur, frangitur, sed in puerulis vnius anni, nam in his luce meridiana clarius cognoscet. Et tertium malarum os dictum & spongiosum, & illud quod cribrosum appellamus, esse vnius atque eiusdem ossis partes, quod etiam in adultis percipere poterit, sed magna opus est diligentia, videbitque quantum decipiantur ij, qui nituntur ostendere duo ossa spongiosa ab hoc cribro distincta, quae aliquando à carie Gallica exedantur, cùm partes annexae & connatae dicto ossi sint. Occipitij os tribus ex partibus constare proditum est. Vna quidem quae à foramine medullae spinalis incipit, ac desinit ad fines basilaris vocati ossis. Quod autem reliquum est totum, à sagittali sutura diuisum, constat in puerulis duabus ex partibus. Alij publicè in scholis aliquando asserunt hoc os ex quinque partibus vel ex septem in puerulis constare. Quod vtrunque, ni decipior, à veritate alienum mihi videtur. Quoniam in omnibus puerulis, quasi vsque ad integri anni finem, quatuor tantùm partes reperiuntur. Neque ex pluribus, aut paucioribus natura debuerat hoc os compingere, vt apertissime constabit: cùm in opere magno vsum diuisionum & appendicum ipsorum ossium, quae postea obliterantur leges. Dictae autem partes hae sunt. Prima est tota ea ossis amplitudo, cui haeret cerebellum, quaeue à veris lambdoidis cruribus continetur. Haec semper vna est, neque vnquam in duas partes diuisa. Quanuis in summo appice aliquando sectio quaedam, sed breuis admodum appareat. Huic adduntur secunda, & tertia, quae foraminis magni latera effor mant, & κορωνὰ vocatas eminentias continentes, ab additamentis lambdoidis suturae describuntur. Quarta ac vltima pars ea est, quae secundam, & tertiam compulans foramen anteriori in parte perficit, describiturque haec ab extremis additamentis lambdoidis, atque linea illa, quae additamenta dicta coniungens occipitij os ab axillari distinguit.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
