Latin
ANATOMIC
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 22
Unproofread scanNot analysed yet
De hoc autem vsu alibi dicam. Propè mammillares processus, scio quòd obseruaris geminas, veluti acus osseas, quas anatomici fer mè omnes processus vocant, atque πληκτρὰ à calcaris effigievel χραρος δεῖς à scriptorio calamo, vel συλοιδεῖς à columnae figura, &rectitudine appellant. Quanuis non desint inepti, qui στυλοειδεῖς scriptorio stillo similes interpretentur. Has acus βελονοειδεῖς etiam dictas non esse processus (vt supra quoque notaui) assero, sed appendiculas. Nam in nuper natis pueris osseae non sunt, sed cartilagines, dumque augescunt corpora, ipsae etiam crescunt, osseaeque fiunt, atque ad quartam fermè annorum septimanam vsque per diuturnam elixationem, vt accidit in appendicibus tenerrimorum ossium dehiscunt, separarique possunt quod nunquam in veris processibus accidere reperies. In ossibus temporum plurima sunt antra &cauitates, inter quas tres sunt praecipuè, &magni momenti factae à natura, vt auditus ipsius organa, &neruum anatomicorum expansum, purioremque innatum, aut complantatum ab istis vocatum aerem contineant. Hae ab aliquot anatomicis satis imperIgitur. fectè, ab aliquot verò falso descriptae sunt. quales sint audi, &vti collocata in se organa contineant. Incipiam primo ab exterioribus, atque ab illo praecipuè meatu, qui πόρες ἡ κυστικὸς dicitur. Hic meatus (loquor de parte ossea denudata à periostio atque à cartilagineo auriculae canali) dum formatur à natura osseus annulus est distinctus à reliquis subiectis partibus ossis temporum, qui vt ego obseruaui in caluariis puerorum fermè vsque ad septimum mensem per cocturam seiungi potest. Quoniam cartilagine (vt multae aliae appendices) reliquo ossi incrustatus est. Huius rei causam fuisse opinor menbranulam tympani, quae in intimo meatu, primaque cauitate reperitur. Nam vt illa in formatione mollius aliquod haberet principium, vnde texeretur: na tura hoc interstitium cartilagineum inter os reliquum &mearum vel annulum dictum apposuit, cui subli niretur membrana. Extenditur autem ipsa, non per transuersum, sed obliquè, veluti si scriptorium calamum ea parte, qua derasum &attemperatum dicitur, tensa membrana obstruamus, haec enim non per transuersum, sed obliquè calamum claudet. Idem fit à membrana in hoc naturali meatu, qui postea obliterata crusta vnitur reliquo ossi &crescit, canalisque ossei effigiem integram exprimit. Causa autem istius obliquae positionis membranae est (vti opinor) primo, vt membrana magis recta respiceret cauitatem primam, quae ipso meatu elatior est: deinde ne illius aer, aut aqua, aut quicquam aliud, quod meatum ingrediatur recta hanc membranam petat, ipsamque laedat. Ictus enim obliquus minus laedit, quàm qui recta fertur.