# Observationes anatomicae. Paris 24.1-4

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 24.1 to 24.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/24.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/24.1

Et quanuis aliquando meum hoc dixerim, aliique illud idem de se affirmarint, Deus tamen gloriosus scit Ingrassiae fuisse inuentum. Atque cum stapedis, aut stassae nostrorum patrum effigiem gestet, meritò sta pedis nomine ab eodem fuisse donatum. Nam superiorum temporum stapedes erant veluti triangulares orbes sine alio distincto foramine, per quod postea in nostris additum lorum traduceretur, situs istorum ossiculorum est talis. Malleolus, qui prior est, caudam vel pediculum insertum membranae interna in facie habet, caput verò sursum tollitur versus anteriora. Huic capiti insidet incus, vel dens secundum ossiculum ea sui parte, quae latior est, & leni quadam cauitate tuberculum dictum excipit. Cumque incus gemina crura possideat, altero quod breuius, crassiusque, & elatius est haeret parieti ipsius tympani, ea in parte, qua aquae ductus labitur: altero verò oblongiori, gracilique, ac decliui coniungitur cum stapedis apice: qui quidem stapes sua basi alteram, quae est superior, tympani fenestram claudit. Extrema verò horum ossium, quibus in articulum coagmentantur cartilagine, vti dixi, illita sunt, ac molibus quibusdam membranulis ligamenti vice colligantur mobiliaque sunt. Nam agitata vel concussa myringa, malleolus mouetur, & incus, & stapes, aut aperto sinu acu quadam vno ex his ossiculis agitato, reliqua duo simul etiam consentiunt. Si locus hic mihi concederet, vt possem sententiam meam de sono diffusè & clare explicare, quis sit vsus istorum ossium, & fortasse verus proponerem: sed nimis longum esset & ab instituto alienum, ideo alibi hoc scriptum reperies. Secundum, quòd in hoc tympano obseruare debes, geminae sunt fenestrae. Altera elatior & quasi in media concameratione tympani collocata, quam stapedis basis claudit: Figura istius oualis penitus est quae aperta desinit in secundam cauitatem, quam labyrinthum nominabo. Altera verò humilior est, rotundaque & ad posteriora cauitatis declinans, quę per os penetrans in geminum canalem aut viam fin ditur, quarum viarum vna in dictum labyrinthum, altera in tertiam cauitatem cochlearem, vel cochleam à me dictam tendit, haec secunda fenestra nullo osse clauditur, cùm tamen prior stapedis basi semper clausa maneat.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
