# Observationes anatomicae. Paris 28

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/28

In dictis quoque partibus sunt foramina illa per quae quinti paris neruorum propago minor, secundum diuinum Vesalium defertur ad temporum musculos, item illa, per quae secundum eundem maior portio tertij paris & totum quartum par deferuntur ad linguam & palatum (quanquam haec aliter multo se habeant, vt in explicatione dictorum neruorum au dies.) Item illa, per quae re vera ramuli arteriae sopo ralis per membranam duram distribuendi feruntur. Hae partes vna à dextris, & altera a sinistris cartilagi ne colligantur cum prima tantùm parte, ac solidiore totius cunei formis, deinde versa in os cartilagine ita connascuntur, vt ex tot partibus vnum tantùm os πολύμορρον meritò dictum resultet, cuius profecto si à me dictis ea addes, quae optimè à reliquis anatomicis tradita sunt de ipsius figura, situ atque vsu, integram historiam habebis. In ossibus capitis, & in suturis illis quibus iungitur aut propriis, aut communibus, quaedam alia addere possem, quae cum non sint admodum magni momenti praetermitam, atque od malas ipsas descendam, vno hoc interim obseruato, quod frontis os in pueris semper geminum est à sagittali diuisum per integrum annum, & aliquando etiam vsque ad septennium diuisio haec apparet, quae postea coalescentibus ossibus obliteratur, atque rarissime in adultis reperitur. In numero ossium malarum (loquor de propriis) primò à reliquis anatomicis dissentio. Nam diuinus Vesalius tertium addit in vtroque latere po situm in oculi orbita, quod pars coli est, quare his demptis decem tantùm erunt descripta ossa ab ipso. Aliquot alij sunt, qui vt numerum augeant, ac tredecim ossa numerent, spongiosa illa duo addunt, quorum mentio facta est in cribro, seu collo: verùm vti constat, decipiuntur, cùm illae sint communis os sis partes, non autem propria malarum ossa. Quare ego certo assero vndecim tantùm esse ossa malarum. Primum, secundum, quartum, quintum, & sextum, Vesalij obliterato tertio, quae postea ingeminata de cem sunt, hisque addatur illud, quod vomeris figura constat, vt vndecim fiant. In suturis etiam malarum dissentio, primum à Galeno, quoniam suturarum enumeratio, quam ipse in libro de ossibus facit, falsa est non solum in hominibus, sed etiam in simiis, canibus, & brutis ferè om nibus, quae ego videre potui. Quanuis ab aliquot anatonicis falsa in hominibus, at in simiis, & canibus vera dicatur. Praeterea dissentio ab iis, qui publicè testantur reperiri suturam sub palato per trans uersum ad vtrumque caninum pertinentem, quae in pueris patet, in adultis verò ita obliteratur, vt nullum ipsius relinquatur vestigium. Nam reperio hanc diuisionem, vel rimam potius esse, quàm suturam, cùm os ab osse non separet, neque in exterioribus appareat, vel cùm os cum osse non coniungat, quod suturarum munus est, si sub articulo contineri debent. Praeterea non mihi videtur haec diuisio magis conspicua in pueris, quàm in adultis, in quibus paucissimis, atque iisdem senioribus vidi hanc esse obliteratam.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
