Latin
29
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 29
Unproofread scanNot analysed yet
Vitimò addam in quarto, secundum Vesalium, malarum osse reperiri cauitatem insignem, &ita amplam aliquando, vt in illa articulus vltimus pollicis ipsius manus delitescere possit. Haec in pueris nulla reperitur, illis crescentibus postea fit, atque tenuissima pellicula interna in facie vestitur, &saepe ac saepius muco repleta est. Quis autem sit vsus huius &aliorum cauitatum, quarum mentionem feci, aliàs dicam. In maxillae partibus maximam illam controuersiam legisti, quae inter Vesalium &Galenum ipsum versatur? Hic enim ex duabus partibus constare asserit, ille ex vna tantum: quid ego obseruarim dicam. In omnibus puerulorum cadaueribus, quae ego secui, annura non excedentium, reperi maxillam semper constare ex duabus partibus osseis, copiosa cartilagine medio in mento coniunctis, ita vt cultro molliter per medium currente seiungi potuerint. In iis verò, qui annum excesserant, magnam adhuc istius diuisionis partem reperi. In aliquot etiam, qui septennes erant, vestigia adhuc quaedam inerant. Idem mihi accidit secanti caudatae simiae pullum, hic in Italia ortum, nam dissectam maxillam in mento reperi. In omnibus autem aliis caudatis &non caudatis simiis, quas plurimas secui, integram semper re peri, vti feci in omnibus hominibus vltra septimum annum mortuis. Quamobrem pro Galeno dici posset, ipsum de tenerrima maxilla loquutum fuisse. Quod si aduersarius respondeat, non decere dogmata de imperfectis partibus assumere, sed de perfectis esse tractandum. Addas hac quoque causa, errasse omnes anatomicos, qui de appendicibus ita difusè loquuti sunt, cum illae in imperfectis tanum ossibus, non autem in adultis reperiantur. Sed vellem vt mecum obseruares mi doctissime Perre, miram alueolorum in malis &maxilla quoque naturam, quae ea est, vt cum ossea sint, cerea tamen propemodum videantur, nullamque stabilem formam aut numerum habeant. Nam ex his quidam renascuntur, quidam pereunt &obliterantur, quòd fortasse incredibile videtur. At scias me haec haud finxisse, sed in quamplurimis sectionibus priuatis ac publicis diligentissimè obseruata, meis oculatis auditoribus indicasse. Talis autem est istorum alueolorum natura. Quotiescunque aliquis dens euellitur, neque nouus repullulat, alueolus statim ille constrin gitur, atque consolidescit, nullumque ipsius vestigium apparet. Immo si cadat dens vnus, ac nouus pro ipso subrogetur, nouum pariter priori obliterato sibi excauat alueolum. Ex quo ego colligo, quod vti vsque ad extremum senium in dentibus remanet virtus, qua crescant &formam capiant: idem etiam in malis &maxilla accidit, ideoque circa septuagesimum annum aliquando erumpentibus genuinis dentibus, noui formantur alueoli, &in vltimo quoque senio cadentibus ipsis, alueoli occecan tur, quòd non fieret, nisi viuifica illa vis formatrix, adhuc in ossibus viuens, reperiretur.