# Observationes anatomicae. Paris 33.11-14

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 33.11 to 33.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/33.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/33.11

Neque possum illorum opinionem probare, qui latyngem osseam, non autem car tilagineam esse volunt. Quod si aliquando cartilagi nea reperitur, imperfectam tunc esse asserunt. Quo niam natura destinauit partem hanc, vt ossea esset, non autem cartilaginea. Quae sententia, si vera esset, sequebyGoogle sequeretur homines integrum vocis organum vsque ad consistentem aetatem non habere: quod minimè concedi potest. Deinde, si illud corpus cartilagineum, quod temporis successu osseum sit, dum cartilagineum est, si imperfectum dici debet, procul dubio cartilagines illae, quae costas cum osse pectoris iungunt imperfectae dici debent. Quoniam in vetustissimis animalibus osseę fiunt, quod tamen minimè dici debet, cùm valde perfectiores sint, dum putae cartilagines sunt: quod ex vsu ipsarum facilè patere potest. Vnum notaui in prima laryngis cartilagine, quòd quando ossea sit, primum obdurescere incipit in partibus lateralibus lineaque illa media prominens, veluti angulus cartilagineus relinquitur à summo ad imum, qui tandem & ipse osseus fit. Hoc posset quibusdam non valde exercitatis impo nere, dum crederent istam cartilaginem geminam esse, non autem vnicam. Verùm si rem in senioribus valde quaesierint, reperient omnia ossea, erroremque facilè agnoscere poterunt. Quamobrem te vnum oro. Quòd Capredonum meum admoneas, vrgeäsque vt omni adhibito studio haec obseruet, & si quid contrarium adinuenerit, mihi quoque significet. Ad dorsum venio & totam medullę spinnam, in qua ab anatomicis dissentio, cùm ipsi asserant maio ra esse foramina vertebrarum superiorum, quàm inferiorum, quòd falsum est, vna excepta prima: nisi magnitudinem hanc metiantur cum amplitudine totius vertebrae. Nam majus est foramen secundae & tertiae ceruicis, respectu magnitudinis vertebrae ipsius, quàm sit foramen secundae, aut tertiae lumborum eadem seruata ratione. Verùm si conferantur foramina inter se, quod ipsi anatomici faciunt, dum medullam continuò, cùm descendit, magis diminui, & ob haec foramina angustiora reddi asserunt: non possum ego artes ipsorum tueri, aut ab accusatione vindicare. Credo praeterea, quòd à Capredono nostro audiueris, me opinari vnà cum reliquis anatomicis, vertebrarum corpora appendices habere supra, infraque. Quam sententiam diligentius postea ruminans, reperi aliqua ex parre falsam.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
