Latin
35
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 35
Unproofread scanNot analysed yet
De ea posteriori parte vertebrarum, qua spina constituitur, scias ipsam totam cartilagineam esse, ac deinde osseam factam appendicis modo reliquis partibus adglutinari. Ta niuersi processus vettebrarum thoracis antequam durum fiat animal multa in extremis donantur cartilagine, quae deinde ossea facta, &tuberculum, &cauitatem vel sinum cui inseritur, consta efficit, videturque &est appendix dictorum processuum. Thoracis vertebras vndecim nunquam videre potui, duodecim semper reperi, duobus cadaueribus &maribus quidem exceptis, in quibus ob adauctum numerum à duabus constulis ita paruis, vt rudi menta constarum potius, quàm costę viderentur, tresdecim reperi vertebras: verùm in lumbis quatuor tantùm numerabantur. Atque coarticulatio illa, quae in reliquis hominibus in duodecima esse solet, in his cadaueribus nihil variabat. Antiquiores anatomici, quod dixerint os sacrum ex tribus, aut quatuor constare vertebris, accusantur acerrimè à recentioribus. Quoniam istud os constet ex vertebris sex, aliquando autem ex quinque, vt ipsi asserunt. Ego autem obseruaui frequenrius ex quinque pattibus, quàm ex sex constare: vnumque aliud notaui, quòd quotiescunque in corporibus à me dissectis, reperi os sacrum ex partibus sex constare, κόκκυξ ex tribus tantum factum erat. &in quibus reperi κόκκυγα ex quatuor constare, in iisdem sacrum ex quinque tantùm inueni. His pręterea addas, quòd in nuper natis puerulis, partes sacri ossis reliquę superiores vertebrae ex tribus constat particulis: corpore scilicet, &duabus, quę latera posteriora constituunt, foramenque medullae perficiunt: quae etiam partes ita vniuntur postea, vt nihil diuisionum appareat. De coccyge, quae habeo dicenda, haec sunt. Ipsum totum, dum oritur puer, esse cartilagineum, &quatuor ex partibus constare, si sacrum ex quinque, vti dictum est ossibus factum sit, ex tribus vero tantùm, si sacrum ex ossibus sex constiterit. Cartilagines istę vsque ad septimum ferè annum naturam suam seruant, praecipuè tres extremae, postea incipiunt in ossium naturam verti, itaque solidari, vt non tria ossa, sed vnum tantùm (cùm simul connascantur) fiant. Figura harum partium non rotunda, sed lata est, totumque os in rostrum veluti acutum definit. At magne admirationis mihi datur occasio: cùm videam à Galeno propositum coccygem, qui neque humani, neque simiarum dicto ossi respondet. Quoniam ex tribus ossibus à Galeno descriptis: tertium, quòd &vltimum est in simiis non caudatis à me non reperitur perforatum, neque per illud medium medullae extremum egreditur, vti asserit Galenus. Neque etiam inter ipsum &secundum oritur tertium neruorum par, ex iis tribus, quae à coccyge pro dire idem testatur. Talisque praeterea est istorum trium ossium structura, vt potius (si mihi liceat ab antiquorum placitis recedere) dicendum sit, esse alteram ossis sacri partem, quàm coccygem: quod quidem sacrum os in simiis quoque ex sex partibus constet, careatque coccige, cùm illo minimè eguerit hoc animal. Primo, quia vt sine cauda esset, à natura est constitutum, cuius caudae pars, vel cuius loco coccix in quamplurimis animalibus reperitur.