Latin
37
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 37
Unproofread scanNot analysed yet
Idem assero de processibus e iij byGoogle illis, quibus costae iunguntur cum transuersis proces sibus vertebrarum, nam appendices re vera sunt, non processus. Si aliquando legeris apud aliquem anato micum scriptorem, quòd constarum partes, quę vertebris alligantur, sint duriores, ac solidiores reliquis istius rei memor sis, me contrarium penitus reperisse, cùm medias ac laterales partes in iisdem longè duriores viderim. Mirum fortasse tibi videri poterit: quòd ego asseram omnes, quos hucusque legerim scriptores, in osse pectoris describendo negligentiores, quàm par erat fuisse Veruntamen sententiae meae postea acquiesces, si primo obseruaueris Galenum loquentem de osse pectoris simiarum, dixisse in libro de ossibus ad tyrones, illud ex septem tantùm ossibus constare, quae synarthrosi cohaereant. Quod ego falsum reperi in omnibus simiis, quas adhuc secui. Nam in illis (de non caudatis loquor) octo sem per ossa inueni, atque illud, quod octauum praetermittitur à Galeno, quodque re vera ob cartilaginem mucronatam factum est, longius reliquis omnibus vidi: quod etiam negligentiae crimen auget. Deinde si in memoriam reuocabis ea, quae à recentioribus de his partibus dicta sunt (tres enim vel ad summum quatuor esse asserunt) eos negligentiores fuisse reperies. Nam si de numero ossium loquuntur, quibus constat totum os pectoris quando formatur foetus, errant, cùm dicunt quatuor vel tria esse: Quoniam vno excepto primo reliquae partes penitus cartilagines sunt. Sin autem de numero illo verba faciunt, quo constatos dum puer oritur, aut dum vnius mensis est, adhuc errant: Quoniam octo tunc numero sunt ossa cartilagine multa inter se distincta, quorum septem pro cartilaginibus costarum compaginandis, &octauum pro mucronata cartilagine fuit factum. Quod si de adultis &perfectis corporibus loquantur: tantùm abest vt verus sit propositus numerus, quod vnicum os, vt plurimum reperitur. Quamobrem quid ego obseruarim andi.