# Observationes anatomicae. Paris 38.1-4

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 38.1 to 38.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/38.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/38.1

Generatur hoc os & necessario ob articulos constarum ex pluribus cartilaginibus, quae postea ossa fiunt, suntque octo numero, vt etiam in simiis apparet, tot enim sunt os sa pectoris, quot sunt integrarum costarum paria, at in homine sunt septem ista paria. Septem ergo erunt & partes istius ossis. Et quoniam mucronata cartilago fundamentum, cui haeret requirebat, ob id octauum est additum. Ossa autem haec quotidie duriora fiunt, & per integrum fermè annorum septennium distincta manent. Hoc exacto commungi statim incipiunt, & pauciora fieri, ita vt sex tantum appareant vno facto osse ex quarto & quinto, & alio ex sexto & septimo. Praeterea verò vnio haec magis crescit, & quatuor tantùm reperiuntur ossa facto coalitu inter tertium, quartum, quintum, sextum, & septimum, ita vt vnicum os tantùm appareat. Nam quod latius ac primum erat os, in hoc sensu adhuc integrum ma net. Idem accidit secundo, & idem vltimo, cui haeret cartilago mucronata. Reliqua omnia media in vnicum os conflantur, numerusque quaternarius resultat, qui etiam temporis cursu ac durescente corpore obliteratur: cùm facto coalitu inter secundum & tertium, tria tantùm remaneant. Accedente auoogle tem homine ad virilem aetatem os vltimum vnitur secundo ex pluribus facto, & duo tantùm remanent, primum scilicet illud quod latius genitum est, & alterum quod ex illis septem est conflatum. Verùm post consistentiae annos, quo tempore etiam capitis suturae obliterari aliquando incipiunt, accidit, vt articulus, qui inter duo haec ossa continetur, per coalitum deleatur, & vnicum os tantùm fiat. Haec ego in multis cadaueribus variarum aetatum dissectis summa diligentia obseruaui, quae si volueris poteris certo cognoscere maxima ex parte vera esse. In scapularum historia à reliquis anatomicis in hoc primùm dissentio: quia asserunt ossiculum internum, quod rostri modo prominet prope corylen, processum esse, atque aliquot ex his asserunt ipsum appendice donari. At ego testor processum minimè esse, sed appendissem penitus, neque noua alia appendice donari, cùm tota in generatione cartilaginea sit, atque ossea deinde fiat, & appendicum modo scapulae per cartilaginem ad septemnium vsque adglutinetur.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
