Latin
38.5 to 38.8
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 38.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc exacto cartilago media in os vertitur, ossiculumque ipsum processus &non appendix apparet, hâcque ratione anatomicos decipit. Vellem mi pater, vt cùm dabitur orium, mea causa tantillum subires laboris in inuestigandaveritate. Quid sibi voluerit Hippocrates in primo de Artic. statim in initio vbi pluries mentionem facit ἀκρωμίου &ἐπωμίδος, mihique postea significares, quid per has voces intellexerit bonus ille senex. Quoniam video anatomicos minimè inter se concordes. Nam vt à posteriori voce incipiam) Vesalius &alij anato mici ab ipso sumentes asserunt musculum deltoidem ὀπωμίδα vocari: quod ergo apud nullum scriptorem vererem adhuc reperire potui. Legi quidem apud Galenum hunc musculum τῆς ἐπωμίδος, vel πρὸς ἐπωμῖδα, vel musculum τὴν ἐπωμέδα κατειληφότα vocari, &apud Oribasium 25. collectorum similiter appellari obseruaui. Deinde legi apud Ruffum Ephelium in primo &secundo de appellatione partium hominis haec verba. Τὰ δὲ ἀπὸ τῶν τινόντων ἐπὶ τῶν ὥμοις καθόκοντα ἐπωμίδες, quae sententia eadem penitus cum sententia Galeni est, qui in primum de Arti. Hipper. com. tex. 4. ait ἐπωμῖς δὲ, τὸ ἐπαίω τοῦ ὅμου μερὸς ἐπιτρινόμενον ὡς ἐπὶ τὸν τράγολων. Ex quibus colligere possumus, quicquid vltra humerum ad ceruicem vsque continetur, illud totum ἐπωμίδα vocari, quod contra falsum videtur esse ex sententia alia Galem in eodem libro in comm. text. 61. &alibi vbi de deltoide musculo loquitur. Item ex lententia Oribasij loco dicto, quoniam vti scribunt musculus δελτοειδὴς epomida occupat. Si ergo deltoides, vt in anatome apparet, non est in regione supra humerum ad ceruicem vsque: sed infra acromium, atque epomida occupat ex authoritate horum: sequetur in constanter epomidis locum esse assignatum. Hanc varietatem auget Polux, qui lib. 2, ait κλειδῶν δὲ τὸ μὲν πρὸς ὡμοπλάτες ἐπωμίς, &paulo infra subdit. Τὸ μὲν ἐρέγον τῆς βραχονος, ἀκρωμία καὶ ὁμον κεραλὴ καὶ ἐπωαὶς, &c.