# Observationes anatomicae. Paris 38.9

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 38.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/38.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/38.9

Vt ergo colligamus, si vox ista ἐπωμὸς est musculus deltoides, vel est regio, quam occupat hic musculus, vel illa est, quae inter ceruicem & humerum iacet: vel est clauiculae pars scapulis coniuncta, vel tandem brachij ipsius summum caput. Meritò dixi, anatomi cos ipsos inter se minimè consentire: atque lucis lo co maximas huic parti tenebras inspersisse. Quid igitur apud Hipp. per ἐπωμίδα intelligendum sit, pe nes te iudicium esto. Ego hanc coniecturam, ne tacitus difficultatem proposuisse videar, in medium afferam. Cum ὤμ rapud Hipp.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
