Latin
40.1 to 40.5
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 40.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
comm. 16. haec verba de acromio, quae postea Ephesius descripsit. Eσὶ δὲ τοῦτο ὁ συνδεσμὸς τῆς κληίδος, καὶ τῆς μοπλάτης, ex quibus verbis apertè colligimus, Hip. per ipsum acromium, aut ligamentum, quo articulus iungitur, aut articulum ipsum scapularum &clauiculae intellexisse. Quoniam ego reperio duas voces apud Hippocratam ἀκρώμιον scilicet, &τὸ τοῦ ἀκρωμέου ὀστὸν, in eodem primo de artic. quae mihi videntur res diuersas significare, proboque hac ratione. Si enim posterior idem signincaret cum priore, os acromij secundum Hipp. esset ligamentum, quòd non est di cendum. Quare duo sunt, quae his vocibus explican tur, cumque duo sint ego quaerens quod nam sit hoc os acromij, nullum aliud inuenio, quàm scapularum processum, cui mandat Hipp. in quadam humeri prolapsi restitutione pedem imponi, ac deorsum propelli. Si itaque hoc erit ακρωμίον ὀστεὸν procul dubiò ex mente Hippocratis ἀκρώμιον nihil aliud erit, quàm ligamentum dictum, aut articulus inter clauiculam &scapulas qui quamuis etiam reperiatur in simiis, humano penitus similis, ob id non accusandus est Hipp. quia dixerit in hoc articulo variare naturam hominis ab aliis animalibus. Quoniam eorum infinitus est numerus, quae ingulo &articulo hoc carent, atque excepta simia, ea etiam animalia, quae hoc articulo praedita sunt, ita varientem ab humano possident, vt meritò Hipp. naturam humanam distare à reliquis animantibus, pręcipuè domesticis, ac communibus, ogle munibus, nullo excepto, dixerit. Quare ex his colligens, dicam Hippocratam per ἀκρώμιον ligamentum, quod spinae appendicem &iugulum colligat intelle xisse, aut cum Galeno fuisse in eadem sententia (quanquam ipse Galenus non animaduerterit) quòd sit articulus inter scapulam &iugulum constitutus. Tu haec, quae dixi, perpendes: vnà cum loco illo Hippocraris, &postea per otium sententiam tuam ad me scribes. In humero vel brachij osse, praeter alia anatomicorum praecepta obseruaui, inferiorem partem ipsius duabus appendicibus donari: altera quidem, quę totum tuberculum internum exornat: altera verò, quę tuberculum externum, cui radius iungitur occu pat, &partem eriam cauitatis, quae trochleam imitatur. Inter has duas quaedam cartilago collocatur, quae vltra septimum annum ossea facta, &ieusdem cauitatis partem, atque supercilium exterius perficiens pro tertia appendice à curioso anatomico addi posset.