# Observationes anatomicae. Paris 42.5-8

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 42.5 to 42.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/42.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/42.5

Igitur cùm haec ego inuenerim, mirari desij, eoque magis cùm causam, cur ita à natura formarum sit hoc os, optimè nouerim, quae à me alibi explicabitur, tibique in praesentia historia satis sit, quam veram procul omni dubiò reperies. In femoris osse, & tibia, fibulaque nil reperi, quod multa dignum sit admiratione: in quo ego ab aliis anatomicis differam: Cum quibus etiam consentio patellam cartilagineam penitus esse dum oritur animal, talemque pluribus mensibus permanere atque osseam postea fieri & duram valde, qualis in adultis apparet. In pede omnia ossa tarsi in ortu pueri, & ad plures menses etiam veluti carpi ipsius ossa cartilagines sunt, excepto calcis osse, quod eo tempore nescio quid ossei in medio continere mihi visum est. Cur autem natura ossa carpi, atque haec tarsi pariter prius formarit cartilagines, quàm ossa, locus hic non requirit, vt ego indicem: cùm & vsus, & causas reliquorum ossium de quibus loquutus sum, praetermiserim. Pedij praeterea & omnium digitorum ossa supra, intraque, appendices habent. Excipiuntur extrema quibus haerent vngues, quoniam in superiori tantùm parte appendicibus praedita sunt. De sessaminibus, quod cartilagines sint, & perdurent vt plurimum vsque ad consistentiae annos, exceptis illis duobus, quia in pede sub policis primum articulum reperiuntur, assero. Quoniam ea multo citius obdurescunt, & ossea euadunt. In vsu istorum ab aliquot anatomicis dissentio, sed de re ista in hoc libello minimè tractabo. In genere cartilaginum verarum quae scilicet semper cartilagines remanent, pauca sunt, in quibus à reliquis anatomicis dissentia, eaque potius vsum, & collocationem, quàm naturam, aut numerum ipsarum respiciunt. Quare vt ad ea, quae grauiora sunt deueniam, car tilagines praetermitta, hoc vno tantum addito, quòd nullus anatomicus hucusque ita descripsit asperae ar teriae cartilagines, vt illas nosse, aut figuram aut nexum ipsarum videatur. Sed de his ego suo loco dicam. Nihil quod auribus tuis dignum sit habeo in ligamentorum historia, quibus ossa interse colligantur, eoque minus cum quicquid ab antiquis & quicquid à diuino Vesalio proditum est de ligamentis si optimè, atque attente legeris totum veritati respondere inuenias.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
