# Observationes anatomicae. Paris 44.5-6

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 44.5 to 44.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/44.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/44.5

Locus Oribasij hic est: Naturae quidem in palpebris fabricandis artificium inuenisse, riteque exposuisse (vt modò diximus) optimi dissecandi professores visi sunt. Ego verò ipsis vtique omnia crederem, si mihi ipsi magni anguli musculum exactè ac certè vidisse persuaderem. At neque adhuc manifestè ipsum vidi: Et dum e manuaria opera vitium illud, quod egilopa vocant, curatur: locus ille non solùm plerunque exciditur, verùm totus etiam adeò exuritur, vt à subiectis ossibus squammae exiliant. Neque tamen propterea palpebrę motus vlla ex parte vitiantur, quo circa res ista consideratione egere mihi videtur. Locus hic suspicionem iniecit in animum atque ita diligentem me fecit, vt tandem veritatem inuenerim, sed vide qua ratione. Anno ab ortu Christi millesimo quingentesimo quinquagesimo tertio, quarto kalendas Ianuarias dum hic Patauij in publica anatome totus essem, Matthias Gurtich medicus Germanus (vir non solum philosophorum ac medicorum disciplinam, & La tinę Graecaeque, ac hebraicae linguae cognitionem do ctus verùm etiam in penetrandis medicamentorum medullis per ignis vim, atque sublimationem vocatam, ita excellens, vt omnes, quos ego adhuc nouerim penitus superet) admirabili quadam ratione Venetiis medicinam faciens, ad me misit caput phocę in foro piscario emptum, detulit autem Rubertus Phinch tunc auditor meus, ac veluti filius amantissimus, qui postquam in excellentem philosophum, & medicum euasit artem medicam nunc exercet summa cum laude & gloria apud Serenissimam Sarmatię, vel Polloniae reginam.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
