# Observationes anatomicae. Paris 45

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/45

Ab hoc diuino propemodum ingenio plu rima ego expecto aeternitatis monumenta, si diuturnam vt spero, Deus Optimus Maximus vitam illi con cesserit. Hoc acceptum caput secare cepi, atque secan do obseruaui animal hoc vtranque palpebram mouere, & oculum vndequaque detegere. Instrumen ta erant quatuor musculi rubri admodum in oculi orbita vnà cum reliquis oculatibus musculis laten tes, & cum ortu illorum qui motuum rectorum oculi opifices sunt connati: vnus in parte superiori: alter in inferiori: tertius in interno angulo: quartus in ex teriori situs erat. Hi in quatuor chordas desinebant quarum vna in superiorem tarsum, altera in inferiorem, tertia in internum angulum, quarta in oppositum inserebatur, à quibus oculus vndequaque de tegebatur tractis musculis. Quam structuram publicè in theatro ostendi, atque inde admonitus, statim in bouino oculo simile instrumentum, quo superior tantùm palpebra tollitur, disquirere coepi, illudque vnicum inueni. Ab hoc exemplo doctior factus etiam in humano oculo re peri musculum paruum & tenuem admodum, cuius principium ab eodem penitus loco oritur, vnde etiam manat principium musculi oculum recta ad superiora attollentis. Hic paruus musculus in chordam admodum latam desinens totum in palpebrae superioris tarsum inseritur, atque palpebram attollens oculum detegit. Vnicus autem est, quoniam haec sola palpebra sursum attollitur. Musculum ipsum maxima animi mei voluptate in eadem anatome publice ostendi. Gloriorque, quod primus in Italia fuerim, qui nodum ab Oribasio propositum dissoluerim. Nam neque cùm ego anatomicum opus Valuerdae nuper hispanica lingua Romae excussum lego, vllam huius à me promulgati musculi mentionem factam reperio, quo argumento adducor, vt credam anatomicis etiam Romanis, quorum ex sententia plurima noua profert Valuerda, muscu lum hunc ad hanc vsque diem esse ignotum. In musculis nasi, buccarum & labiorum à Vesalio hac ratione dissentio. Quoniam, vt à sexto pari ab ipso proposito, quod in narium amplitudine locatum est incipiam, in hoc minime mihi satisfacio, neque quid aperte asseram, aut negem habeo. Aliquando enim adesse videtur: aliquando non. Audio ciuem tuum Columbum plane asserere musculum hunc figmentum esse. Ego mi Petre non audeo ita appertè hoc negare: quoniam in aliquot nasutis cadaueribus (vt dixi) mihi visus sum vidisse, in aliquot verò non.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
