Latin
46
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 46
Unproofread scanNot analysed yet
Quare opus habeo praeceptore, atque donec aduenerit, qui rem patefaciat, anceps ero, aut potius in Columbi sententiam inclinabo. Dum ter tium par descripsit, nouum musculum praetermisit carnosum totum, sed gracilem atque teretem, qui oritur à cauitate illa, quae malis subiicitur, &in labrum superius, vel potius in frenum, ipsum inseritur. Hic musculus multa pinguedine obuolutus in omnibus cadaueribus à me repertus est. Quintum par ego tale reperio, quod non membraneum, sed carneum videtur: neque à malarum osse tantùm oritur, sed etiam à tota cauitate, vel à canali illo osseo, qui circa nares est. Hoc par narium pinnam exteriorem occupat, &in labium superium inseritur. Quaedam etiam carnosae fibrae, non paucae à medio supercilio, &spina narium exortae, quae obliquae descendunt, praedicto musculo adduntur, atque pinnae implantantur, ad hanc sursum reuellendam. Has posset aliquis pro pari musculorum recensere, quòd nares dilatet: posset etiam quinti paris partes asserere, quod nihil refert, modo cognoscat vsum, quem in reuelenda pinna habent. Alium praeterea inuenio musculum carneum, sed paruum qui circa radicem pinnae narium exoritur, atque illam ascendens per transuersum vsque ad summum ferè dorsum nasi ascendit vt contractus ad suum principium depressa pinna nares claudat. Hic ab ipso praetermissus est. Vltimo in loco addenda est moles illa carnea, muscu losa tamen, quae vtrumque labium format. Nam &haec in duos musculos diuiditur, quorum alter superius, alter verò inferius labrum efficit, suosque motus distinctos à motibus aliorum musculorum habet oste