Latin
ANATOMICAE
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 46-3
Unproofread scanNot analysed yet
vti dictum est, in duo diuidi potest. Sed pro vno, cùm non multum referat censeatur. Septimum, quod ab ipso est praetermissum. Octauum, quod ille sexto in loco recenset. Nonum, ac vltimum illud est, quod vtrumque labium efficit. Omnes, qui de musculis oculorum hucusque scripsere, aut publice profitentes (quòd ego sciam) loquuti sunt in publicis dissectionibus, male planè illos enumerarunt. Nam vt à diuino Vesalio incipiam: ipse nobis septem musculos enumerauit, qui quidem in boue reperiuntur, quatuor scilicet motibus rectis, &geminos circularibus inseruientes, non rectè tamen, mea sententia, vt sunt in boue col locatos. Septimum addidit, qui magnus ad radicem oculi situs est. Verum octauum prętermisit, qui munus habet trahendi membranam illam cartilaginosam, quae ab Arist. 2. de Hist. Anim. ca. 12. vocatur Δέρμα ἐκ τοῦ κανθοῦ. hac nictantur animalia bruta cum aliquid ne in oculos incidat, timent, &σκαρδαμύττειν tunc dicuntur ab eodem Arist. Musculus igitur, qui hanc trahit à Vesalio praetermissus in bobus, qui ipso donati sunt, octauus erit: vel saltem pars illius, qui oculum ad exteriorem angulum trahit. Qua autem ratione oriatur, quove in loco situs, &vti membranae illi alligetur, quaeque sit dictae membranae structura, collocatio, &vsus à me praetermittuntur: cùm in humano oculo minimè sint. Iam addatur Lycus antiquissimus anatomicus, qui voluit quinque tantùm esse oculorum musculos cuius sententiae Romanos etiam anatomicos esse ex Valuerdae Hispani libro colligere possum.