# Observationes anatomicae. Paris 48.5-8

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 48.5 to 48.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/48.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/48.5

Dicti musculi munus est, vt dum deorsum trahitur versus principium suum in gy rum ad angulum exteriorem oculum voluat. Huic historiae Capredonum nostrum testem addo, cui primum inuentum hoc monstraui, dum vnà mecum Patauij cadauer quoddam dissecaret. Quoniam autem hic musculus sextus transuersus latitat inter oculum, & chor das duorum musculorum, quorum alter infra, alter in angulo exteriori collocatus est, ideo anatomicorum mentem ita perturbauit, vt aliqui dixerint ipsum ab oculo ortum in eundem inseri. Anatomici omnes, quatuor tantùm musculorum paria maxillae adscripserunt, quintumque ignorarunt, non sine magna naturae contumelia: cùm tamen & perspicuum inter secandum sit, & proprius vsus ipsum etiam prodat. Minimè enim negandum est (nisi veritas ipsa sit iungulanda) quartum par musculorum à Vesalia descriptum os aperire. Temporales verò os claudere & maxillam malis valide adstringere. Massiteras etiam tum stringere, tum ad latera maxillam diducere, vnde massiteres dicti sunt. Latentes quoque in ore cum à cauitate processus aliformis oriantur, & ad anteriora parum decliues in maxillam internam in facie citra angulum inferiorem inserantur, productam maxillam retrorsum reuocare. Quod si haec vera sunt, vellem ego vt par illud, quo maxillam ad anteriora producimus, proponerent. Nam maxillae motus simplices sex sunt, & vnus compositus. Simplices sursum & deorsum, dextrosum & sinistrosum, antrorsum, & tetrorsum. Compositus verò ex dextro & sinistro, & eo, qui antrorsum & retrorsum sit, ille est quo videtur circunduci maxilla. Si igitur motus sursum temporales, deorsum quartum par, ad dextram & sinistram massiteres, retrorsum verò latentes in ore opifices sunt: Requiruntur necessariò gemini musculi, vel vnus saltem, qui antror sum hanc eandem partem protrudat. Scio mi Petre quòd talem argumentandi rationem, falsam esse dicere poteris: cum tibi liceat vnà cum reliquis anatomicis hoc motus alia ratione distribuere.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
