# Observationes anatomicae. Paris 49

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, ANATOMICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/49

Verùm ne verbosis rationibus litem hanc finiamus: Sed gladiolis ipsis, auferas temporales musculos, auferas massiteras, & diligentissime auferas, quoniam sub his statim nouum par musculorum videbis, quod distinctum est ortu, ductu, & insertione ab iis, qui la tentes in ore vocantur. Nam illi oriuntur ab intima cauitate vel canali processuum aliformium: isti verò principio partim neruoso, & partim carnoso exordium ducunt ab ala vel latere exteriori ipsorum processuum, & à facie dicti lateris externa, quae aspera & inaequalis est. Aliqua etiam ex parte oriun tur ab apice illo ossis sphenoidis asperiori & acuto, qui in temporum cauitate exaduersum os iugale respiciens rimae imminet amplissimae, quae ab eodem sphenoide & maximo malarum osse est formata. Illi praeterea antrosum declinantes inseruntur in maxillae regionem dictam. Isti verò satis carnosi pro ratione magnitudinis facti, & ad posteriora vsque oblique diducti in maxillae ceruicem & ca pitis eiusdem internam in faciem inseruntur. Munusque, vt luce clarius videbis, hoc impositum habent, vt maxillam antrorsum trahant. Vide quaeso quàm multa sint praetermissa à diuinis anatomicis, vt postea nos inuenientes haec, planè cognoscamus in hoc organo diuini animi plurima etiam latere, quę fortasse Deus gloriosus nostris oculis non manifestabit. Cùm musculos hyoidis ossis recensent anatomici quatuor tantùm, paria constituunt, quae os istud moueant: atque aliquando secundum hyoidis par cum primo mouente linguam ita confundunt, vt idem pro duobus depingant. Ego autem à natura rei edoctus sex paria musculorum, quae hypsiloides moueant esse dico, quaeue omnibus acuratè dissecantibus planè apparere possunt, eaque hoc ordine recensebo. Primum par illud sit, quod à summo pectoris osse ortum in dictum os, vt alij asserunt anatomici, inseritur: hocque primum Vesalij sit. Secundum par quasi cutaneum (quia immediate sub illis, qui maxillam deorsum trahentes hos aperiunt, cuti subiicitur) ortum à summo mento, atque eius lateribus & obliquis fibris deorsum declinans, in os hyoides inseritur. Munus ipsius est, vt altero trahen te musculo oblique sursum feratur os, vtroque verò trahente recta ad apicem menti sursum ac antrorsum vellatur. Tertium par illud sit, quod tertio in loco à diuino Vesalio numeratur ortum à calcari, & aliquam do à quarto musculo os aperiente perforatum in latera hyoidis ea sanè insertione quae ab ipso proposita est inseritur. Quartum gracile admodum à scapula ortum, ac in hyoidis latera insertum ipsum deorsum trahit, quod quarto etiam in loco à Vesalio collocatur. Quintum à nemine proditum, & rectis fibris ortum à medio, internoque mento in os hyoides inseritur. Hoc reliquis anatomicis ignotum est, aut inter partes primi mouentis linguam collocatum: cum tamen nullam cum lingua communicationem habeat. Sextum par efficiunt geminae carnes musculorum effigiem gerentes, quae ab eodem mento ci tae, aliqua ex parte commixtae apparent cum primo mouente linguam. Verùm vlterius ad inferiora procedentes inseruntur in latera ossis hyoidis, munusque habent hoc vnum, vt ad mentum ipsum os trahant.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
