# Observationes anatomicae. Paris 54.1-4

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 54.1 to 54.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/54.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/54.1

Altera verò parte carnosiori, quae, vt dictum est, à cer uicis ligamento oritur, ad occipitium vsque ascendit, atque in ipsum implantatur ea sanè ratione, quae à diuino Vesalio prodita est, quadam neruosa particula excepta, quae in mammillarem processum inseritur. Vsus istius est vt circunducat caput, atque eas ceruicis partes, quibus adnectitur. Quod si vnà cum coniuge suo aequè ad proprium principium vellatur, recta dum abnuimus retrorsum caput ac ceruicem trahit. Secundus musculus oritur triplici principio, primo scilicet (quod aliquando, sed raro deest) à spina septimae ceruicis vertebrae, & aliquando à prima vel secunda tantùm thoracis spina, altero verò nascitur principio à transuersis processibus primae, secundae, tertiae, quartę, & quintae thoracis vertebrae. Quod ita variat, vt aliquando neque à quinta, neque a quarta oriatur, sed à primis tantùm tribus, aliquando etiam loco quartae & quintae oritur quodam tenuissimo initio à processu transuerso octauae. Tertium atque vltimum huius musculi principium est à transuersis processibus quinque inferiorum vertebrarum ceruicis. Ex his itaque tribus locis, continua tamen serie, exortus musculus, (dicant quicquid velint alij de mole carnea) atque ascendendo vnus ita effectus, vt minimè diuidi pos sit comparique suo quasi connatus in occipitium ratione tradita à Vesalio inseritur. Neque vt apertè videre poteris portio illa quarta descripta à Vesalio huic adiudicanda est, sed potius pro tertio musculo est numeranda. Isto agente caput retrorsum ad latus trahitur, agente verò toto pari recta retror sum vellitur. Tertius musculus non admodum gran dis, nec crassus oritur neruoso principio à transuer sis processibus sex priorum vertebrarum ceruicis (adde quod etiam aliquando incipit à processibus transuersis primae, secundae, tertiae, quartae, & quintae thoracis, sed hoc raro admodum) carnosusque leniter factus neruoso fine inseritur in radice posterio rem mammillaris processus. Hunc pro quarta parte secundi musculi tradit Vesalius, cùm tamen exactè distinctus sit musculus.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
