# Observationes anatomicae. Paris 54.9-10

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 54.9 to 54.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/54.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/54.9

At à capite adest motus principium, quia inde musculus oritur, qui ipsam trahit, ergo sequetur à capite vertebram moueri, & non à vertebra caput, quod est contra dogma ipsius. Aliquis tamen respondere posset, quòd circunducitur caput ab hoc musculo à vertebra exoriente atque in occiput desinente. Ve rùm si hoc daretur, sequeretur, quòd iste musculus moueret caput per se, & non per motum vertebrae & in proprio articulo, qui articulus secundum Vesalium est ineptus ad motum circularem. Quare si concedimus musculum hunc sextum, vel Vesalij quintum inseruire circulari motui necessariò byGoog sequitur aliquod ex his incommodis, quòd verum dogma, imò verissimum de capitis motu in gyrum per accidens destruat. Decepit autem istius sexti musculi positio diuinum hunc anatomicum, quae quasi contraria positioni videatur musculi septimi paris.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
