# Observationes anatomicae. Paris 63

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/63

Veruntamen cùm Deus postea aurem velleret, non potui veritatem suprimere, aut tenebris obscurare, credoque Vesalium ob eam ingenuitatem, quam in aliis etiam desiderat, non solùm haec grauiter non laturum, sed potius mihi immortales gratias esse habiturum, si vnquam ad illius doctissimas aures haec nostra peruenerint. Sed haec satis de musculis thoracis, quos dorsales sequuntur. Dorsi totius musculi ita varij & complicati sunt, vt non sit mirum si anatomici scriptores inter se concordes non erunt. Nam vt quid sentiam ingenuè profitear, indigesta moles atque confusum chaos musculorum mihi videtur, in quo praeceptorem desidero, qui distinctè ante oculos hos mihi dissecet, ipsiusque partes ad certum numerum ac ordinem diducat. Minimè enim in his musculis explicandis, quod in paucissimis aliis accidit, mihi satisfacio, eoque minus cùm videam, quòd si ego voluerim meliorem instituere diuisionem ob rei difficilem naturam, alius fortasse anatomicus eam assequi non poterit ob infinitam fibrarum & originum, & insertionum, quae in hoc chao continentur, multitudinem. Est enim veluti plurimarum viarum labyrinthus, in quo tamen coram te quid obseruarim liberè dicam. In sex paria musculorum totam hanc molem carneam satis commodè diuidi posse, mihi visum est. Quorum quidem parium primum illud sit, quod primo etiam in loco à Vesalio est connumeratum. Nam nihil, mea sententia, huic addi debet. Cui addatur secundum par triplici ortum principio, priore quidem à processibus transuersis primae, secundae, & tertiae vertebrae thoracis, vel à processibus tertiae, quartae, & quintae, nam aliquando ab his, & ab inferioribus vsque ad octauam deriuatur principium hoc. Secundum verò principium subministratur veluti pars quinti musculi dorsum mouentis. Nam ab extrema illius parte portio quaedam huic musculo admiscetur, quae aliquando non inde, sed à costa septima, sexta, quinta, & quarta orta apparet, hocque secundum à me dictum principium transuersis processibus primae, & secundę, & tertiae vertebrae attensum, ac ascendens vnitur cum priori, & tertio, vltimove exortu, qui est veluti portiuncula extrema musculi illius, qui inter mouentes thoracem quarto in loco ab anatomicis enumeratus est. Hac ratione coniunctum vnum in vtroque latere format musculum, qui in processus traniuersos septimae, sextae, quintae, quartae, & tertiae vertebrae ceruicis, & aliquando in omnes penitus inseritur. Hoc par musculorum ita videtur misceri cum tertio capitis pari, vt imponens Ve salio pro vno eodemque tertio dicto ab ipso linea turum sit. Tertium par illud sit, quod totam ceruicem occupat, insertum non solùm in spinas ipsius, sed etiam in processus transuersos, & illorum radices variis variisque modis.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
