Latin
67.1 to 67.5
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 67.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Miror autem quomodo Valuerda, vel qui illum docuit, admonitus ab illis primis quatuor non cognouerit quoque istorum vsum, &si vnquam hominem viderit, à quo ob vulnera metacarpo exteriori inflicta primi digitorum articuli extendi non possint, non obseruarit, quàm cito, &quàm validè secundus &tertius articuli extendantur. Quod si obseruauit, cur praeterea non animaduertit ita celerem &vehementem, aut validum motum ab illis solis quatuor gracilibus muscu lis fieri non posse? curque hos non inuenit, qui dictis opem ferunt? sed non omnia possumus omnes. Valuerdae etiam non leues habendae sunt gratiae, quod anatomicum librum ita facili breuitate conscripserit, &venustissimis imaginibus ornarit, vt non parum omnibus qui hispanam linguam calent, prodesse possit. Quarto in loco numerum, aut ordinem illorum musculorum non probo, qui pollicem mouen tes, ab aliis anatomaticis sunt descripti. Numerum quidem, quoniam in plures possunt diuidi, quàm ab ipsis sit factum: ordinem verò, quia ab aliquot ita confusè vnà cum illis, qui collocantur in vina sunt explicati, vt si quis musculos paruos in vola positos, policemque mouentes quaerat, difficilimè, longoque labore inueniat. Sum enim ego istius sententiae, quòd simul omnes hi parui musculi, qui polici inseruiunt sint simul explicandi maiores facilitatis gratia. Quare à me ita explicentur. Primusque ille sit quo indici polex adducitur, estque vigesimus quartus Vesalij. Hic carneo principio, partim etiam neruoso, oritur ab osse metacarpi, quod indici subiicitur, atque carnosus implantatur in totum primum articulum policis. Neque ego vnquam inuenire potui nerueum illum tendinem, quo (vti traditum est ab aliis) in secundi ossis radicem inseritur. Secundus sit decimus quartus Vesalij, ortus &insertus, vt optimè ab ipso traditum est. Tertius sit eiusdem decimus quintus cum eadem penitus origine, atque insertione. Quartus sit decimus sextus propositus ab ipso, cui hoc tantùm addendum est, quod etiam neruoso quodam principio oritur ab osse metacarpi minimo digito subiecto, vbi cum carpo iungitur. Atque simul notandum est, quòd hi tres musculi, quartus scilicet, tertius, &secundus desinunt in vnam tantùm, atque eandem chordam, quae attensa sesamino ossiculo interno inseritur in latus secundi ossis eiusdem digiti.