# Observationes anatomicae. Paris 67.6-7

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 67.6 to 67.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/67.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/67.6

Quintus musculus subiectus his tribus proximè dictis & carnosus, oritur ab osse metacarpi, quod subditur indici infra medium vsque ad iuncturam cum carpo, & iungitur eadem chorda, qua tres dicti secundo ossi ipsius policis. Hic praetermissus est ab anatomicis. Quidam tamen intuitus omnes hos quatuor posteriores musculos vnicam chordam habere, atque hanc lateris interioris sesamino haerentem in os inseri, fortasse diceret vnum tantùm esse musculum, atque eo magis cum isti quatuor à me enumerati omnes in eandem partem policem trahant, differantque motus istorum per magis & minus tantùm, quod per me quidem licebit. Nam vt horum difficilem diuisionem euitem, libenter ex ipsis vnum constituam. Verùm si quis aliorum auctoritate fretus priores, sesecundum scilicet, tertium, & quartum tres esse voluerit, necessariò etiam quintus erit distinguendus. Sint igitur omnes hi aut quatuor aut vnus, non multum refert, modò quantus sit, & vnde oritur optimè pareat.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
