Latin
69
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 69
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem si ita placuerit, tu poteris ad breuiorem numerum omnes hos redigere, ita vt sex tantùm numero sint: primus scilicet, qui primo loco est enumeratus, secundus, qui secundum, tertium, quartum, &quintum contineat, tertius, qui sextus est descriptus, quartus, qui septimum &octauum continet, quintus, qui nonus est, sextus qui ex decimo &vndecimo constat. Haec de musculis paruis in summa manu constitutis satis sint. Iam ad musculum vesicae venio, cum in musculis penis ab aliis anatomicis minimè differam, excepto vsu ipsorum, de quo postea sicuti &de aliis infinitis rebus, quas hic praetermitto, alibi tractabo. In hoc vesicae musculo video omnes anatomicos in magnum satis incommodum deuenire. Quoniam si ipsum constituant vti faciunt, infra glandulosa corpora, nunquam poterit egredi semen sine lotio in coitu. Nam si debet semen egredi, opus est, quòd musculus cùm infra sit, dilatetur, ipso autem dilatato egredietur etiam lotium, aut saltem aliqua eius stilla. Quoniam eo tempore &ani, &abdominis musculi contrahuntur, &per consequens vesica quoque premitur: praeterea in diuturno seminis profluuio cum semine etiam egrederetur lotium, cùm sit ipso valde tenuius. Tertio si hoc esset, lotium semper versaretur circa meatus illos per quos ingreditur semen in canalem, atque eosdem corrumperet, ac perpetuo semen impurum exiliret. Quae tamen incommoda cùm non superueniant, aperto indicio sunt musculum dictum non infra glandulas, sed su pra in prima ceruice vesicae esse collocandum. In quo non expectes integram musculi, &à subiecto canali distinctam substantiam in partibus exterioribus sitam, vti in ano, ac similibus partibus apparet. Sed est ceruicis substantia carnosior transuersis plurimis fibris texta, quibus hoc agit, vt se ipsam constringat. Fibrae autem istae latent inter rectas in ipsa ceruice. Nam cùm rectas exteriores detraxeris, postea apparet musculus transuersus, vel fibrae dictae, &sub his aliae adhuc rectae continentur. Quare mihi crede, in homine nil aliud est iste musculus, quàm quod à me dictum est, atque inexercitatis dissectoribus nonadesse potius, quàm adesse videtur. Sed adest tamen ea ratione, quam dixi, supra glandulas collocatus. Quoniam verò in canali infra glanduloso parastatas apparent aliquot trans uersae fibrae, ideò has anatomici nostri decepti, mu sculum esse opinati sunt. Verùm si musculum vesicae, qualem ego exposui cognoscere volueris, vt elixes oportet aliquantisper vesicam, nec penitus coquas. Quoniam tunc facilè in prima statim ceruice ipsius inter fibras rectas tunicae exterioris vt dixi, reperies musculum hunc latentem transuersum, &cum glandularum corpore connatum. Neque (scias) vnquam alia ratione inspicere poteris. In musculis ani miror cur anatomici non obseruarint locum Galeni in lib. de dissec. musc. cap. 30. vbi primo in loco enumerat musculum quendam cutaneum &circularem in extrema sedis ora collo catum, qui ita cuti impactus est, vt non possit ab ipsa separari, quod illis quoque accidit, qui in palpebris, fronte, &similibus partibus reperiuntur.