# Observationes anatomicae. Paris 71

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/71

Quarta pars & vltima, quae tamen prima est Vesalio, ab appendice coxendicis neruoso principio orta, descendit ac definit in chordam teretem, quae sibi adiuncta aponeurosi satis tenui partis primae, de qua superius locutus sum, inseritur in internum tuberculum femoris inferioris. Hae quinti musculi quatuor partes, vel quinque potius addito octauo, ita describendae atque ordinandae mihi videntur. Asserunt praeterea anatomici recentiores decem esse musculos mouentes femur, neque vident, quod vndecimum pretermiserunt, qui oritur ab ischio posteriori breuis, sed satis carnosus, & inseritur in rotatorem maiorem in parte posteriore supra insertionem decimi, vel inter spacium illud medium inter rotatorem maiorem & minorem ad hoc munus, vt in gyrum femur rotet ad posteriora. Haec de musculis femoris satis sint. In mouentibus tibiam non habeo aliquid auribus tuis dignum nisi velim de vsu, & magnitudine, & loco, & compositione disserere, quae ad praesens institutum minimè pertinent. Ad musculos itaque pedem mouentes veniam, in quorum enumeratione ego apud reliquos anatomicos eum ordinem non reperio, quem ars fortasse requireret. Sed quoniam hoc ad historiam non necessariò pertinet, ideò ad aliud me conuertam, quod magis animaduersione dignum sit. Illud autem primum est, quod cum natura principium primi & secundi Google secundi musculi mouentis pedem sumant ab illa cauitate posteriori, quae statim est supra tuberculum vtrumque in inferiori femore, cumque in cruris di rectione tubercula illa gemina retro valde ferantur, & ad posteriora quasi conculcent, ac comprimant principia dictorum musculorum, ne quid mali inde accideret, eadem valde prouida apposuit sesamina ossa, atque inseruit dictis principiis singulum singulo apponens, ne atterantur, aut lacerentur, quod à nemine notatum est (quod sciam) praeterquam à Vesalio per transennam in administratione dictorum musculorum. Hoc in simiis ita frequens est, vt in illis perpetuò repererim, in homine verò accidit, vt saepe & saepius alterum deficiat, nunc internum nunc quoque & externum, quod in simiis, vt dixi, nunquam vidi. Quintus & sextus musculus inter motores pedis, quamuis optimè descripti sint à Vesalio, illud tamen notatu dignum continent, quod vt plurimum ea in parte, in qua sub tarso ac pedio reflectuntur insertam habent cartilaginem, atque sesaminum ossiculum ob attritionem ibi magna industria à natura collocatum. Sed haec fortasse leuia, illud maioris momenti est. Quòd extremos quatuor mu sculos, quos inter motores digitorum pedis descri psit Vesalius, reperio eadem ratione, qua in manu suis chordis implantari in chordas exteriores, quae extendunt, atque horum munus esse assero, non flectendi, aut adducendi, sed extendendi, non equidem totos digitos, sed secundum tantùm, & terted b tium illorum articulum.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
