Latin
VCVDIS
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 72-2
Unproofread scanNot analysed yet
VCVDIS ui in ea disputatione, quam ad te scripsi aduersus Aristotelicos pro tuenda medicorum sententia. Nempè quod venarum fons sit hepar, &non alia nobilis corporis humani pars. Quare ne bis eadem repetam, cumque non ita ad institutum faciant, omnia haec praetermittam, atque ipsorum loco nouam aliam controuersiam addam, quae quamuis extra carceres mihi propositos contineatur, cùm ad vsum pertineat, tibi tamen nequaquam displicebit: hacque de causa nunc immaturius fortasse de ipsa tecum ago, vt maturius sententiam tuam audire possim. Asserunt anatomici venarum fibras rectas attrahere, transuersas verò exprimere, atque obliquas retinere succos, qui in illarum cauitatibus continuò sunt, cum ex hoc triplici genere fibrarum membra na ipsarum constet, quod dogma mihi quasi figmentum videtur. Quoniam fibrae in hac membrana ita latent, vt potius in potentia sint, quàm in actu, neque moueri loco possunt ob connexionem, oste dibzy G Google nem, atque densam, mutuamque inter se texturam. Nam cùm omnis attractio, quae fit, sit duplex, Vna quidem vera &vniuoca, de qua Aristoteles septimo physic. tex. 10. loquitur, estque species motus localis, in qua motum ab alio, &non à se ipso mouetur, cum hac tamen lege, vt mouens non quiescat, sed moueatur, velociorique motu, quàm motum vel tractum ipsum, neque vnquam ab eodem moto seiungatur. Altera verò sit aequiuoca &non vera attractio, de qua loquitur Auer. in comm. illius 10. tex. dicti, in hac trahens quiescit, &non mo uetur, tractum verò tantùm fertur, &ista est species motus localis prima proposita ab Aristotele in eodem loco, qua motum se ipsum mouet, &non ab alio. Sed quoniam se ipsum mouet ad aliquem determinatum motum, aut scopum: ideò dicitur trahi ab illo, veluti ferrum trahi à magnete &alimentum à membris ipsis dicitur, cùm tamen re vera non attrahantur, neque vera sit haec attractio, sed analoga, quia motus iste localis non fit ab alio, sed à virtute intima, qua ferrum vel alimentum mouent se ipsa ad determinatam magnetem, aut membrum. Praeter has autem duas species attractionum nullae aliae adduntur, quas ego sciam. His ita constitutis cùm dicant anatomici venas fibris rectis sanguinem attrahere, vel alios humores, ab ipsis ego quaero, qua nam specie attractionis illud faciant priori videlicet an posteriori? Prior equidem constitui non potest, quia opus est vt fibrae rectae moueantur loco, &velocior sit illarum motus, quam sanguinis vel humoris tracti, cuius motus exemplum, luce meridiana clarius apparet in fibris rectis stomachi vel gulae. Quoniam dictae fibrae carnosae, puraeque &non implicatae locali mouentur motu, dum cibum, potumque attrahendo mouent.