# Observationes anatomicae. Paris 72

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/72

Reliqui verò decem parum: musculi, quorum quatuor collocantur inter media ossa pedij, quatuor verò in planta sub iisdem ossibus, & duo ad latera, vnum scilicet policis, & alterum minimi, non ita manifestè desinunt in easdem chordas extendentes digitos, vt in manu, sed potius videntur desinere in ligamentum primi articuli ipsorum digitorum, facti ad hoc, vt magis flectant, quàm quòd extendant. Extensio enim non ita necessaria in digitis pedum est, veluti in manu. λετῃ, De venis, atque ortu ipsarum satis difusè tractaebyß..

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
