Latin
74.1 to 74.4
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 74.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem his explosis vsibus, scias nul la alia de causa triplici hoc genere fibrarum venosam membranam à natura esse factam, quam ob δυσπάθισαι Nam cùm sanguis aliquando nimium redundans extendat venas violentis extensionibus, aliquando rectis &aliquando obliquis, opus fuit, vt membrana ad positiones rectas, &obliquas diuulsa extendi posset, non autem lacerari, quod illis accidit ob ductum rectum, transuersum, &obliquum fibrarum latentium in ipsius substantia. Tu qui in dialecticis optimè versatus es, rem istam perpendas quaeso, mihique sententiam tuam communices. In vasorum coniunctione, quae fit in hepate, videntur anatomici hoc sentire, quòd venarum extrema oscula ab illa vena, quae σελεχεαία dicitur orta osculis illarum, quae à caua sunt, simul iungantur, &sibi inuicem respondeant, quam rem nunquam potui satis apertè cognoscere quamuis summam diligentiam, studiumque adhibuerim. Quare fiunt vnquam hoc inspicere poteris, mihi significato, atque simul etiam modum quo idem assecutus fueris. Verùm hoc audi, quod fortasse problematis alicuius non inutilis occasionem tibi subministrabit. Aliquando reperiuntur rami venarum à portae trunco per hepar disseminati, qui ab extremo apice sinistrae fibrae ex hoc viscere egrediuntur, &per liga mentum, quo in illo latere hepar aliquando septo transuerso iungitur repentes, atque ipsi septo communicati, descendunt per posteriora ad dorsum vsque, ibique iunguntur sub pancreo cum quibusdam aliis venis ab eodem portarum trunco extra hepar obortis, ad quem verò vsum meander iste sit factus, fateor ignoro. Adde, quod aliquando rami aliquot ab eadem fibra extrema sinistri lateris egressi per ligamentum quoddam intermedium in lienem declinant, atque per ipsius substantiam disseminantur, veluti faciunt illi, qui à vena caudicis per mesenterium ducti in eundem lienem inserun tur. Aliud item obseruaui, quòd ramuli venae cauae, qui perforato diaphragmare illi propagines submi nistrant, non solùm ad cordis inuolucrum pertinent, sed etiam ad membranas διαρράττοντας dictas, in quibus ita iunguntur cum illis venarum ramis, qui à iugulo sub osse pectoris per easdem membranas descendunt, vt eadem vasa penitus ascendentia &descendentia videantur.