# Observationes anatomicae. Paris 74.5-8

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 74.5 to 74.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/74.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/74.5

In vena sine pari plurima adnotaui, quae (vt mihi videtur) ab aliis aut falsò erant addita, aut negligentia non leui praetermissa. Addita quidem hęc erant. Nam Amatus medicus Lusitanus (vt ab ipso incipiam) in prima curationum medici: centuria, in scholiis curationis 51. comprobare volens in pleuritide eiusdem lateris affecti venam in cubito secandam esse, asserit, quòd in principio venae istius sine pari adsunt membranulae seu ostiola, vel opercula dicta, qualia in orificiis vasorum cordis apparent, quae ingressum sanguini concedunt, egressum verò in cauam venam minimè: vnde sequitur, quòd secta vena in cubito quantumuis euacuet cauam, nil tamen sanguinis educit à vena sine pari. Quoniam ostiola illa regurgitantem sanguinem in cauam egredi impediunt. Testimonia partim viua, & partim neci subiecta adiungit. Nam testatur hoc sibi ostensum fuisse à lohanne Baptista Cannano nobili anatomico, atque in duodecim dissectis humanis, & totidem aliis brutorum cadaueribus idem penitus fuisse compertum. Vellem mi Petre, quòd Iohannis Baptistae Cannani integerrimos mores, atque solidam doctrinam optimè, vt ego facio, cognosceres. Quoniam hominem ad quamlibet aliam operam potius, quàm ad fingendas fabulas aptum esse iudicares. Neque credas hoc dogma ab ipso vnquam (nisi vt fortasse per iocum aliquot, qui cum Amato adessent deluderet) esse proditum. Nam reuera opercula haec non reperiuntur in hominibus, nec etiam in brutis, quae ego secui. Neque ita ineptus est Cannanus, vt secando patentem atque amplam venae sine pari in exordio cauitatem optimè conspicere non potuerit. Quare ego in Amatum. k ijvirum alioquin doctum, potius culpam huius criminis reiicerem, quoniam non ita rectè omnia, quae ad anatomen pertinent, aut viderit, aut intellexerit, vt rectè sunt à Cannano explicata.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
