Latin
VCVDIS
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 75
Unproofread scanNot analysed yet
Addidit idem Amatus, quòd ab axilla prodit vena quaedam cum axillari ipsa connata, quae ad thoracis exteriora descendens in plures venulas diuaricatur, quae postea iunguntur cum internis illis, quae à vena sine pari ortae octo inferiores costas nu triunt. Hoc equidem partim verum, partim etiam à vero alienum dici potest. Quoniam ab axilla vena ea prodit cuius tres, vel ad summum aliquando quatuor rami iunguntur cum tribus aut quatuor propaginibus venae sine pari. Quorum vnus inter tertiam &quartam costam, alter inter quartam &quintam, tertius verò inter quintam &sextam, atque vltimus, qui quartus est inter sextam &septimam perforatis intercostalibus musculis iungitur cum vasis interioribus. Neque vnquam ego potui talem connexionem, aut infra septimam, aut supra tertiam reperire. At vice versa, saepe ac saepius vnum tantùm aut geminum connexum loco trium, aut quatuor inueni. Quam rem antequam Amati Centurias legissem, ipse quoque meo labore, ac Marte obseruaui. Additum etiam à diuino Vesalio est, venae sine pari residuum per diaphragmatis foramen, vel diuisionem ad aliquot lumborum vertebras descendere, quod nunquam inspicere potui, quamuis summum studium, ac diligentiam in hoc inuestigando adhibuerim. Vt plurimum autem vidi, atque in publicis theatris auditoribus meis ostendi, extremam venae sine pari partem dextram &sinistram ad latera corporum ipsarum vertebrarum sub diaphragmatis imam insertionem serpere ad inferiora, neque ipsum vnquam perforare, aut per rimam arteriae dicatam progredi. Vidi quoque has partes venae sine pari admirabili quadam ratione cum aliis vasis inferioribus compulari. Nam vt à sinistra incipiam haec circa transuersos vertebrarum processus descendens, ac sub diaphragmatis &sexti musculi mouentis femur origine latens, ad emulgentem venam sinistri lateris inseritur, vario tamen modo. Aliquando enim in partem superiorem ipsius in aduersum seminariae venae. Aliquando in in partem posteriorem ita vt huius insertio non appareat. Aliquando verò accidit, vt ab emulgente ipsa in parte, qua dorsum respicit, oriatur quaedam vena, quae ad inferiora corpora nutrienda declinet. In hanc itaque cùm ab emulgente exorta est, inseritur vena de qua loquor. Aliquando etiam accidit, vt haec pars venae sine pari tribus aut quatuor ramulis superioribus, posterioribus, ac infimis emulgentem adeat. Frequentius tamen in ipsam immediate vnico ramo implantatur. Quamobrem si aliquando per lotium expurgari pleuritim videris non amplius dicas per venam sine pari materiam, quae inflammationem fecerit ad cauam, &ad cordis dextram auriculam, ac tandem per emulgentes ipsas ad renes transmitti, cum kiij immediata vena ad renes pateat.