Latin
76.5 to 76.6
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 76.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Haec itaque exterior statim orta ramu lum à se dimittit, vnà cum axillari quasi connexum &sub iugulo reptantem ad nutriendos musculos qui sub scapula latitant, &ad acromium, &partes circa humerum collocatas. Ab hoc ramo statim orto aliquando deriuantur venae aliquot, quae descen dentes ad mammillas feruntur. Sed istae aliquando desunt, mutatoque loco oriuntur statim à trun co magno, vnde iugulares, &axillares ipsę nascuntur. Quare sub initio iuguli, vbi iungitur cum osse pectoris, perforatis musculis ad mammillas deorsum descendunt. Ipsa deinde vena iugularis supra dictum musculum ascendens collum vniuersum, ac partes ipsius cutaneas vsque ad mammillarum processum vix sensibilibus venulis nutrit, ibique consistens diuiditur tota in duos ramos: Quorum altero, qui anterior est, coniungitur cum alio ramo iugularis internae, cuius iam ego mentionem faciam, factaque ex his duabus, vnica vena disseminatur vti ego dicam. Altero verò posteriori perreptat per partes posteriores ipsius autis, atque per illas, quae circa mammillarem processum sunt, ibique finit.