# Observationes anatomicae. Paris 77

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, VCVDIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/77

Interior verò iugularis à dicta sede, vnde & exterior, & orta, & vnà cum soporali arteria coniuncta (quibus etiam attenditur sexti paris neruus) superiora petens, ac sub musculis latitans, varias à se promit venas. Inter quas prima illa est, quae ad glandulas inferiores transmissa musculis ibi collocatis, atque subiecto aesephago propagines distribuit. Secunda est illa, quae ad superiores dictarum glandularum partes perueniens, musculos pariter laryngis superiores nutrit. Tertia, quae satis insignis ac magna vena est, atque in plures alias diuisa tendit variis ramis ad diuersas partes. Nam primo irrigat posteriores ac laterales laryngis musculos. Secundo vena alia ad musculos hyoidis peruenit, quae partim in illos inseritur, partim verò cu tanea ascendens ad meati mediam regionem illic dispergitur. Haecque eadem sub mento medio vni ta cum coniuge oppositi lateris venam vnicam gignit, atque eandem cutaneam, quae vsque ad ingulum descendens, ibique diuaricata articulum iuguli vtriusque, ac membranas circumpositas nutrit. Tertio ad musculos linguę laterales ramum immit tit. Quarto magnam satis venam ad angulum maxillae inferiorem, ac posteriorem fundit: quae vena in duos diuiditur ramos. Quorum primus ascendens per genam ad angulum oculi internum venit, sed antequam illuc pertingat, ramulum propagat versus narem sui lateris, qui in duas partes sectus, altera radicem cartilaginis ipsius pinnae subit, altera verò ad mediam ferè pinnam ascendens in internam narium tunicam definit. Haecque vena est, cui hirudines applicandae sunt internae. Prior autem pars est, cui exteriores applicantur pinnae, vel fibrae narium. Cùm igitur prior dictus ramus ad angulum venerit, quandam insignem partem de se in cauitatem mittit, quae per oculi musculos, & membranas exteriores spargitur. Aliam quoque emittit particulam ad supercilium, quę cum coniuge alterius lateris coniuncta per nasi dorsum cutanea vsque ad extremum tuberculum descendit. Huicque applicandae sunt hirudines, quae à medicis aliquando summo naso apponuntur. Tertiam fundit postea propaginem ad frontem, quae cum oppositi lateris compari, vel coniuge vena coniuncta solet formare illam, quae ab Hippocrate recta vocatur. Sed vt plurimum vtraque disiuncta manens ac per frontem ascendens disseminantur. Secundus verò dictae quartae venae ramus plures de se propagines ascendendo producit. Quarum vna subingressa, maxillam per laterales linguae musculos dispergitur, simulque venulam per maxillae foramen vnà cum neruo & arteria ad dentium radices transmittit. Altera massiterem petit. Tertia cum arteria ad tempus ascendens iuxta auriculae radicem anteriorem per totam illam regionem temporalis musculi disseminatur.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
