Latin
VCVDIS
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 78
Unproofread scanNot analysed yet
Quarta verò cum ramo illo iugularis externo (cuius facta est mentio) coniuncta duos statim producit ramos, atque priorem mittit ad articulum malarum, &ad massite rem latentem, omnesque ad illas partes, quae summis in faucibus latitant: posteriorem verò ad auris regionem posticam, vbi totus dispergitur. Vitimo totum, quod reliquum est ipsius venae iugularis (quod quidem totius fermè dimidium est) ascendens ad capitis basim posteriorem per proprium foramen insculptum partim in additamento lambdoidis, partimque in osse petroso in fontem ipsorum sinuum membranae durioris cerebri terminatur. Quorum sinuum veram &certam historiam inferius audies. Quando igitur iugularis interna maior est, quàm sit exterior (quod fermè perpetuò reperitur) in corpore bene venoso tali diuaricatione praedita semper à me visa est. Capillamenta verò ipsius extrema ac minima non sum prosecutus, quia id fieri à me commodè non potuit. Sin autem (quod raro accidit) extrema maior, interna verò angustior sit, immutatur aliquando ratio, &faciei venae ab hac exteriori originem ducunt. Quod tamen perraro (vt dixi) ego obseruaui. Succedit tertio in loco, quae per transuersos vertebrarum ceruicis processus ascendit. In hac non labores, vt inspicias introitum vnà cum adiuncta arteria in caluariam, quem illi diuinus Vesalius adscribit. Nam asserit quòd cùm ad summam ceruicem venerit haec vena, residuum ipsius vnà cum coniuge arteria transit per foramen sub capitulo vtroque, quo caput cum prima verrebra articulatur contentum, ad sinus membranae. Quod tu nunquam reperies. Quoniam primò arteria ipsa non inseritur in aliquem sinum durae: deinde non ingreditur per dictum foramen in caluariam, sed per latissimum amplissimumque illud, per quod medulla ipsa ad spinam descendit: ertio vena ipsa per primae vertebrae processus vnà cum arteria minimè transit, neque per praedictum foramen ingreditur: sed vti feratur audi. Statim cum vena haec in ingulo orta septimae vertebrae processum superarit, inde ramum insignem mittit in sinum ceruicis, deinde superata sexta idem facit: alium enim ramum in eundem sinum emittit: item superatis omnibus vertebris vsque ad secundam idem penitus facit. Nam cùm ad primam peruenerit, quod reliquum ipsius est partim in dictum sinum desinit, partim in posteriora ceruicis disseminatur, neque primam vertebram attingit. Non solum autem dum ascendit communicat ramos sinui ceruicis, sed etiam ex aduerso venas transmittit ad musculos ceruicis posteriores. Quae venae inuicem, ac simul cum quibusdam aliis colligantur, quae ex sinibus membranae durioris per foramen dictum extramittuntur. Quoniam multae sunt venae, quae à dura membrana losted b &per suturas, ac per foramina propria ad exteriora capitis propagantur. Quae quidem cùm iungantur cum aliquot exterioribus ansam erroris anatomicis praebuerunt. Quoniam ipsi credunt atque asserunt esse venas exteriores, quae per illa foramina ingrediantur ad membranam, cùm potius sint internae, quae egrediantur, atque copulentur cum externis ipsis.