# Observationes anatomicae. Paris 79

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, VCVDIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/79

Dictae autem venae sunt diligenter obseruandae in ipso capite, cùm duces sint facultatum, quae à medicamentis sincipiti appositis cerebro communicantur. Sed quoniam mentio facta est à me sinum ipsius ceruicis, meritò hic quaerere posses, qui nam isti sinus sint. Cùm neque apud Vesalium, neque apud alium quenquam mentionem factam legeris. Scias duos esse sinus, qui à foramine capitis maximo alter dexter, & alter sinister incipientes vsque ad finem ceruicis perueniunt, eadem ratione duram meningem perforantes, vti faciunt alij sinus in intima capitis cauitate. Sed de his tractabo diffusius cùm de reliquis sinibus inferius loquar. Illud quoque obseruatione dignum est, quod tu, si summam adhibueris diligentiam, reperies venas, quae per musculos rectos ascendunt ita vniri cum illis, quae descendunt à iugulo sub osse pectoris vsque ad cartilaginem mucronatam, vt vnica penitus vasa esse videantur, non autem à duobus locis, iisque aduersis orta. Ratio autem qua iunguntur, duplex est.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
