# Observationes anatomicae. Paris 8

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/8

Quam verò magni ponderis apud ingenuos quosque sit veritas, ex hac tota historia, quam tibi retuli non solùm noui, sed sensu etiam ipso percepi, cum grauissimorum hominum auctoritates, praeceptorum doctissimorum documenta, communemque apud omnes scriptorum existimationem, quasi negligens veritatem ipsam rerum ante oculos tantum semper habuerim, illamque solam colere ausus sim, multos alios in hoc doctissimos viros imitatus. Quare, qui scribendo nostram hanc artem, quam sapientiam vocamus, aut voce Graeca φιλασορίαν illustrarunt, haud grauiter ferre debent, quando adhuc superstites sint, u qui illorum scriptis doctiores facti aliquid arti ad dant, quod veritati, quam ipsi sensu, aut ratiocinatio ne inuenere, omnibus numeris respondeat. Neque illi, qui postremo loco scribunt, nimia audacia, vel petulantia acti priores accusare debent, eoque minus, cum illorum scriptis adiuti, tales in sapientiam progressus habuerint, quibus facti doctiores artem illustriorem reddere potuerunt, ni velint ingrati, aut impij animi notam subire: quoniam vtrunque hoc veritatis ipsius leges dictant. Hoc meum institutum (vt ad ipsum redeam) doctissimè Petre, ad vltimum vsque calcem, nisi tu impedimento esses, perduxissem.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
