# Observationes anatomicae. Paris 80.5-8

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 80.5 to 80.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/80.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/80.5

Similiter venae cutaneae, quae ab vtraque axilla erumpunt ad inferiora per cutim ita suis extremis coniunguntur cum illis, quę ab inguine vtroque ascendunt, vt vnus tantum vasorum ductus appareat. In cubito atque summa manu axiliaris dicta vena, & humeraria ita simul iunguntur, vt aliquando nil referat, aut hanc aut illam secemus. Idem in crure accidit, cùm extremae propagines venae, ab istis saphenae appellatae, ita in pede, ac sura cum ramis Ischiadicae dictae compulentur, vt non à variis principiis, sed ad eôdem omnes exoriri videantur. Eadem coniunctio etiam datur inter exteriores atque internas. Nam sinuum, qui in membrana durioris ipsius cerebri Dioizted by Google cerebri sunt, venae cum exterioribus saepe coniunctae apparent. Iugularis interna atque externa aliquot ramis inuicem nexis copulantur. Quae per cutim ad mammillas feruntur, cum internis pectoris saepe videntur coniunctae. Quemadmodum & propagines aliquot ab axilla descendentes (vt dictum est) compulantur cum illis, quae a vena sine pari per spacia media costarum feruntur. In abdomine etiam venae ab inguinibus ortae, ac per cutim disseminatae ita frequentibus venulis iunguntur cum illis, quae interiores per musculos serpunt, vt mirum sit. In cruribus quoque ipsis à tribus, aut quatuor in locis nectuntur internae venae cum cutaneis manifestissima ratione. Quamobrem veram testemur esse sententiam Hippocratis, cùm ait libro de alimento. ξύρροια μία. ξύμπνοια μία ξυμπαθέα παντα. Sed ad historiam. A vena illa magna, quae per inguina crus vtrunque petit, antequam ex inguine penitus exiliat gemini nascuntur rami. Quorum alter exterior vnà cum arteria adiuncta versus spinam ossis ilium fertur per cutim ipsam ad partes illas laterales nutriendas. Alter verò magis anterior sursum per abdominis cutem anteriorem, ac lateralem etiam reliqua ex parte deductus, infinitis propaginibus totam hanc partem exteriorem nutrit, atque extremis oculis iungitur cum illis curaneis venis, quae ab axillari ortis thoracis lateralem partem nutriunt, descendentes vsque ad abdomen. Venas ted has & connexionem ignorarunt anatomici, aut saltem non discripserunt: veluti etiam non viderunt ramum, qui à saphena statim in initio ipsius ortus ad abdomen & ad pubem disseminatur manifestissimis propaginibus.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
