# Observationes anatomicae. Paris 81

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, VCVDIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/81

Dum anatomici explicant venas, quae vmbilicales dicuntur, asserunt, quòd in interna membrana foetum inuoluente, quae ἄυνιος dicitur, paruulae venae continentur, quas ego nunquam videre potui, adesse tamen non negarim, in ea praecipuè parte, quae propè placentam est. Aliud aliud etiam vmbilicales venas antequam ad vmbilicum perueniant, coite in vnam venam solam, cum à duabus arteriis & vraco ad vmbilicum peruenire. Quam rem vellem, quòd vti intelligant, explicarent. Nam si de brutis loquuntur. Ego respondeo, quòd geminae semper sunt venae atque geminae arteriae, quae vsque ad vmbilicum vnà cum vraco perueniunt. Venaeque statim antequam abdomen ingrediantur in vnam coeunt, quae ad portas iecinoris pertingit, vt in ouibus, capris, ac vacis omnibus, quorum foetus secui, obseruaui. Sin autem contrà de humano foetu loquuntur: assero me aliquando geminas arterias vmbilicales non vidisse, sed vnam tantùm arteriam, atque vnicam venam vnà cum vraco ad vmbilicum ascendentes, vbi iterum arteria in duas scinditur, quae postea ad ossis sacri latera permeant. Haec in venarum historia habui, quae tibi communicanda esse iudicaui. In arteriarum historia illud primum in memoriam Digted by Google riam venit, quod non leuem admirationem excitat. Qua ratione factum sit, quòd anatomici ferè omnes tam negligenter obseruarint partem illam canalis vel arteriae, qua iungitur vena arterialis circa basim cordis ipsi aortae, cùm in foetu tam aperta pateat, tantusque sit aditus ab aorta ad venam arterialem, per quem totus sanguis vitalis fertur ad pulmones formandos, & nutriendos, dum foetus in vtero seruatur. Et quamuis postea siccetur, tantam tamen crassitiem in se habet, vt nulla ratione sensum effugere debuerit. Nam si vmbilicalium arteriarum mentionem faciunt, cur hanc praetermisere, cùm ipsam notare debuerint? Primò, quia satis magna est particula, statimque dum originem aortae, atque arterialis venae ductum quaerimus vltro occurrit. Secundò quia à Galeno in decimo quinto de vsu partium cap. 6. aliquot (paucissimis tamen) verbis designatur. Tertiò, quia multum facit ad veram cognoscendam historiam vasorum, quae à corde oriuntur. Tu itaque diligenter in foetu tam humano, quàm brutorum obseruato canalem hunc per quem ab aorta ad arterialem transitus sanguini datur. Nam tantus tibi videbitur, vt cogites aliquando arterialem ab aorta potius, quàm a dextro cordis ventriculo originem traxisse. Ab arteriis duabus, quae sub iugulo ortae ad mucronatam cartilaginem sub pectoris osse descendunt, propagines manifestas ad exteriora transmitti, & ad mammillas praecipuè se ignorare asserit Vesalius: cum tamen admodum conspicuae sint. Quare obseruato has quaeso, & videto an principis anatomici (qualis ipse est) nisi neglexerit, sensum latere potuerint.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
