# Observationes anatomicae. Paris 82

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, VCVDIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/82

In arteriis, quae soporificae, vel soporales, vel soporariae ab anatomicis nostris dicuntur, & à graecis καρώτιδες sunt dictae. Non multa nota tu digna reperi, interea dum per ceruicem disseminantur. Verùm postquam ad caput peruenere, tunc à diuino Vesalio dissentio. Quia non reperio nisi tres ramos arteriarum in vno quoque latere, qui ad membranas cerebri pertingant. Quomodo autem isti ferantur audi. Prima arteria illa est, quae orta vnde ait Vesalius, atque eadem serie per transuersos processus vertebrarum ceruicis ducta vsque ad caput, membranam duriorem, quae medullam spinalem vestit, perforat in latere altero inter caput ipsum, & primam ceruicis vertebram: atque caluariae cauitatem ingressa sub medullae origene ferè media iungitur cum sua coniuge oppositi lateris, vnaque facta arteria repit sub basi media ipsius cerebri, donec ad sellę regionem, in qua glandula continetur, pertingat. Ibi diuiditur iterum in duos ramos, quorum alter dexter repit ad dextrum latus sellae vsque ad secundum neruorum par: idem facit alter suo in latere, cumque illuc peruenerit vterque in infinitas propagines, diuisus inter primum & secundum par neruorum disseminatur, complicaturque molli cerebri membranę his propaginibus, quae propemodum infinitae ad formandum plexum choroiden tendunt. Secunda & tertia ex tribus dictis arteria à soporaria magna oritur, capitique communicatur, ratio autem ortus atque communicationis haec est, καρωτὶς vocata, arteria statim cum in vtroque latere orta est, vti optimè docuit Vesalius, atque coniuncta vnà cum iugulari vena ad partes faucibus propinquas peruenit, ramum quandam ad laryngis glandulas transmittit per ipsas, ac partes alias vicinas dispergendum. Deinde ramum secundum effundit ad easdem glandulas, sed in superiorem ipsarum regionem, & ad omnes musculos laryngis, aliquotque etiam ipsius hyoidis. Tertium postea gignit ramum, qui quasi dimidia totius caudicis pars dici potest, cuius varias arterias, variis quoque partibus distribui cernuntur. Prima enim non admodum magna ad ossis hyoidis musculos fertur. Secunda verò, quae & maior valde est, ad maxillam inferiorem tendit, à qua varij rami distribuuntur ad glandulas ibi positas & ad musculos hyoidis & linguae ipsius, & ex his vnus satis insignis ad alterum menti latus emissus, ac in duos surculos distinctus, altero in labium oris superius, alteroque in inferius distribuitur. Post secundam tertia arteria ad eosdem linguae musculos & ipsam met linguam peruenit. Quarta inferitur in musculum superficialem, qui caput ad thoracem adducit. Quinta auent ad partes, quae circa mammil larem capitis processum sunt, defertur. Sexta quoque ad eundem mammillarem reptans partes aurium posteriores finit. Quod praeterea reliquum est totius dicti rami ascendens aliquot propaginibus in linguae radicem & in massiterem, & aliquando in maxillae foramen, atque aliquot aliis in internam faucium cauitatem, & in narium amplitudinem pertingit.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
